REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ducitur secunda ratio D. Thomae ad oppositum, ideo enim eget voluntas virtute, ut recte se determinet, quia libera est ad recte, vel non recto se determinandum, et causae naturales, quia carent hac libertate, virtute non egent. Tertia ratio ejus si valet, concludit, nec charitatem, nec spem ponendas esse in voluntate, quia omnis habitus inclinat per modum naturae, tamen earum actus erunt liberi ratione causae principalis, si est libera. Quarta etiam ratio est ad oppositum, quia in voluntate sunt passiones, et ipsa convenientius moderatur passiones appetitus, quod optime explicatur.
Similiter autem ex medio alterius rationis magis concludit oppositum, nam quia voluntas habet actum et determinationem actus in potestate sua, ideo potest se libere determinare ad bonum, vel ad malum, recte vel non recte. Ideo indiget virtute inclinante, ut recte determinetur ; sed non sic est determinatum agens naturale, quod sic est determinatum ex se ad unum, quod non potest se determinare ad oppositum ; et ideo licet determinetur ex se formaliter per formam naturaliter inclinantem ad unum, tamen aliunde determinatur effective, scilicet ab imprimente sibi actum primum, ex quo naturaliter sequitur actus secundus, et nullo modo oppositum ejus per se.
Sed voluntas ex se determinatur effective, ut ipsa est actus primus ad actum secundum indifferenter se habens ad hoc, vel oppositum, et ideo ut determinate inclinetur recte, oportet ut per exercitium actus acquirat majorem inclinationem ad unam partem, quod est habere habitum.
Alia ratio quae tertio adducitur, concludit quod non esset ponenda justitia in voluntate, vel habitus charitatis, vel aliquis habitus, quia quilibet habitus, quantum est de se, inclinat per modum naturae, et charitas per modum naturae suae ad actum supernaturalem inclinat naturaliter, sicut habitus acquisitus ad actum sibi proportionatum, quoniam habitus non est liber, sed tantum voluntas ; habitus enim ita inclinat per modum naturae potentiam in objectum, sicut gravitas ipsum grave deorsum.
Ideo dicendum ad tertium, quod non valet, quia quandocumque ad actum unum concurrunt duae causae proportionatae partiabiles, si causa principalis sit libera, in cujus potestate est actio alterius, tunc quantumcumque naturaliter causat minus principalis, quantum est ex parte sui, nihilominus actio est libera, quia primo ad libertatem, quae est ad agere et non agere, requiritur determinatio principalis causae, licet non quoad inclinationem naturalem, quae est ad unam partem, quam conditionem habet ex natura sua, et ideo ad illam partem habilitat potentiam. Licet enim visus, quantum est de natura sua, inclinetur ad actum videndi tantum, quia hoc facit ex imperio voluntatis, ideo non videre est liberum ; quanto igitur magis actio, in quam inclinat naturaliter ille habitus, qui est in illa potentia libera, erit libera.
Quod ulterius dicunt, scilicetquod habitus est ad moderandum passiones, quae non sunt in voluntate, dicendum quod hoc est falsum, quia gaudere et tristari, quae sunt passiones, in voluntate inveniuntur, quia secundum Augustinum 14. de Trinit. cap. 5. et 6. Passiones sunt in voluntate, ut gaudere, et tristari et timere ; imo naturale est voluntati delectari vel tristari, licet passiones ejus non sint cum alteratione corporali, ut sunt in appetitu sensitivo, et ideo non possunt passiones ejus faciliter discerni.
Unde voluntas prona est ad condelectandum appetitui sensitivo. Aliter enim peccatum veniale non esset ex motu surreptitio primi motus, qui praeveniunt deliberationem rationis, quae sunt venialia peccata in voluntate, quia delectationes subitae causantur immediate ex passionibus consimilibus in appetitu inferiori ; ideo ex opposito magis posset argui quod in ea essent ponendae virtutes, ex quo potest habere passiones inordinatas.
Item, virtutes inclinant in contrarium ejus, ad quod inclinant delectabiliter passiones. Si igitur videtur rationabiliter virtutes posse poni in subjecto passionum, ita quod habens actum circa illas moderandas, cum insint, quia actio virtutis est delectabilis ex hoc quod est virtuosior, et actio respectu objecti est tristabilis ; impossibile est autem quod eadem potentia habeat simul delectationem contrariam, quae est ex actu virtutis, moderando vel impediendo, quia tunc delectaretur et tristaretur, quia necessario alterum contristatur.
Et ideo rationabile est quod virtus cohibens delectabiliter passiones delectationum inordinatarum in sensu, ponatur, in alia potentia, cujus est delectari in bono, ratione cujus substat imperio ejus appetitus sensitivus.
Si autem debeant praeveniri hujusmodi passiones, ut non insint, et non imprimant objecta, quae nata sunt imprimere hujusmodi passiones inordinatas, magis potest haec voluntas quam appetitiva tantum circa delectabile praesens, quod apprehendit voluntas absens secundum rectam rationem, ut quid fugiendum,
Unde necesse est virtutem esse in mente, non in eo in quo est passio ; sed voluntas regulat passiones ; et ideo in voluntate ponendae sunt virtutes morales.
Et ideo dicitur quod habitus virtutis secundum apprehensionem rectam videtur immediate poni in appetitiva voluntatis, quia immediatius eam respicit, licet ex eo ipso possit alia impressio voluntatis quodammodo mediate derelinqui in appetitu sensitivo, scilicet mediante recta inclinatione habituali in appetitu intellectivo, ex frequenter bene eligere derelicta.
Confirmatur, quia prius naturaliter potest voluntas, cum sit proprius appetitus intellectivus, eligere secundum dictamen rationis recte aliquam cognitionem in agibilibus, utputa fornicationem in universali fugiendam, qua faciet appetitum sensitivum appetere conformiter rectae, qui non est proprius appetitus intellectus, et ex frequenti sic eligere secundum rectam rationem in se causare habitum faciliter eiiciendi recte circa tales passiones, quae insunt sibi, vel quae possunt inesse alteri, ita quod potest in se generare habitum recte eiiciendi circa omnes passiones tales, ita ut cum potentia consideret in particulari delectabiliter, eligeret in particulari secundum rectam rationem, ita quod sufficit habere passiones apprehensas et cognitas et hujusmodi habitus erit electivus, licet non respiciat immediate actualiter, et in particulari, et inexistenter. Aliter enim non esset virtuosus, nisi habens prius passiones in actu ; nec fortis secundum virtutem, nisi fuit aggressus ; nec liberalis nisi haberis pecunias ; nec temperatus, nisi prius habens passiones inordinatas. Et ideo sufficit quod objectum sit apprehensum intellectu vel imaginatione, ad hoc quod voluntas se habeat inclinando secundum virtutem.