Deinde cum dicit quod autem excludit errorem.
Et circa hoc tria facit. Primo narrat erroneam opinionem. Secundo improbat eam, ibi, primum quidem enim. Tertio respondet tacitae obiectioni, ibi, quod quidem igitur.
Dicit ergo primo, non esse rationabile quod quidam Pythagorici dixerunt, quaedam animalia nutriri odoribus: secundum quos, odoratus non esset medius inter sensus, ut dictum est, sed omnino connumerandus est sensibus nutrimenti. Movebantur autem ad hoc dicendum, quod videbant homines et animalia confortari odoribus.