Apud. Supra Psalmista ex persona christi duo promisit se dicturum: scilicet narrationem divini nominis, et laudem dei. De primo jam dixit; hic agit de secundo, scilicet de laude divina. Circa hoc duo facit. Primo ostendit qualis sit laus dei.
Secundo, quomodo laudi adjungit opus, ibi, vota mea etc.. Dicit ergo quantum ad primum, apud te laus mea. Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: laus mea qua ego laudor, est apud te, non apud homines a quibus non habeo laudem, sed a te: 2 Cor. 10: non qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Alio modo sic: laus mea, qua scilicet te laudo, est apud te, non in oculis hominum: Eccl. 47: de omni corde suo laudavit deum, et dilexit dominum, et hoc, in ecclesia magna, per me et meo nomine congregata. Magna, dilatatione: isa. 54: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende. Magna, potestate: Matth. 16: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque solveris etc.. Dignitate: Apoc. 21: reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Hic ostendit quomodo laudi adjungit opus. Votum christi fuit ut se daret pro salute fidelium: ipse enim illud vovit inquantum homo: Psal. 39: ut facerem voluntatem tuam, deus meus, volui. Quae quidem voluntas dei est sanctificatio nostra: joan. 6: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Haec vota solvit christus dando se ad passionem, et iterum quando dedit corpus suum in cibum fidelium; unde dicit, vota, idest sacrificia: reddam, in ara crucis et in sacrificium fidelium; et hoc faciam in conspectu timentium eum: Eccl. 3: qui timet dominum, honorat parentes.