REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Resolutio, virtutes morales potius ponendas esse in voluntate, quam in appetitu sensitivo, quia in omni statu voluntas eis indiget, appetitus non indiguit in statu innocentiae. Late refutat distinctionem Henrici de voluntate, qua natura, libera et deliberativa, quia duo posteriora non differunt, et voluntas, qua natura, nullum actum hubet, de quo supra dist. 15.
Secundum hoc igitur dici potest, quod ex quo virtutes morales sunt perfectiones perficientes hominem secundum quod homo, id est, secundum quod est natus secundum rationem agere, oportet quod ponantur maxime in illa parte, in qua fuerunt necesse homini pro omni statu, quia talia maxime videntur pertinere ad perfectionem hominis, inquantum homo.
Sed appetitui sensitivo non fuerunt necessariae virtutes secundum istos in statu innocentiae, quia tunc fuit perfecta obedientia ejus ad partem superiorem, sive ad rationem rectam sine rebellione. Sed voluntati etiam pro tunc fuit virtus necessaria, propter summam libertatem ejus respectu electionis boni et mali, quia Deus reliquit hominem in manu consilii sui, ut dicitur in
Eccles. cap. 15. et sic relinquit nunc, et ideo pro omni statu indiguit voluntas hujusmodi virtutibus.
Item, hoc tenendo, ut videatur quomodo virtus ponenda est in voluntate, dicitur quod voluntas potest considerari tripliciter, scilicet, ut natura, vel ut libera, vel ut deliberativa. Primo modo non fuerunt in ea virtutes, quia ut sic non deficit, cum sit determinata ad unum, ut in bonum simpliciter, quod est finis, vel in aliquid, inquantum relucet bonum ipsius finis, vel in aliquid ut evidenter conclusum ex bono simpliciter. Ut autem voluntas est deliberativa ostenso aliquo bono, primo impellit cognitivam ad perscrutandum de circumstantiis an sit prosequendum vel fugiendum ? et propter hoc dicitur actus voluntatis deliberatio rationis, ac consiliatio, non quia deliberatio sit actus voluntatis, sed intellectus, sed quia consequitur in voluntate actus, qui est delectatio, quae est cum deliberatione et consilio, et quia voluntas sic accepta etiam data sententia rationis potest stare in sua determinatione, et eliciendo perfecte contrarium ejus, quod eliciendum sentit ratio, ut determinate assentiat indicato a ratione recta, necessario indiget habitu, ut determinetur. Nec sufficit ad hoc inclinatio naturalis ejus in bonum, sed requiritur etiam virtus cooperans in modum naturae rationi consentaneus, quia voluntas, ut natura inclinat in bonum simpliciter, et in aliquid evidenter conclusum a ratione, ut in eo relucet bonum simpliciter.
Virtus autem inclinat per modum naturae in bonum, inquantum hoc bonum circa tale objectum, et similiter alia virtus circa aliud, et hoc in modum naturae.
Quia sicut natura subito operatur, praeveniendo deliberationem surreptitie, et ita virtus, cum fuerit perfecte generata.
Unde sic moveri in actum virtutis surreptitie, maxime est signum perfecti habitus.
Unde Philosophus 4. Ethicor. cap. 9. et 10. Prius dicetur fortis impavidus ad quaecumque mortem, et extrema, ideo dicit Commentator quod in receptione sufferentia ejus, qui circa fortia operatur, est habitus signum.
Voluntas vero tertio modo dicta, scilicet, ut libera facta deliberatione intellectus, et cum habitu naturali, voluntatis, et natura, et cum virtute morali, quae fuit in ipsa, non est aliquo modo actu, determinabilis per aliud, quia hoc esset contra naturam libertatis, quia si posset contra suam libertatem in modum naturae, inclinaret contra suam libertatem naturali necessitate.
Contra, voluntas ut natura, nullum actum elicitum habet, ut frequenter ostensum est, sed tantum naturalem inclinationem, sicut grave ad locum deorsum, aliter, si ut natura actum haberet, simul posset habere actus oppositos, quia potest habere actum liberum respectu oppositi, respectu cujus inclinatur naturaliter, ut natura est.
Unde omnem actum elicitum libere elicit tam circa finem, quam circa illud quod est ad finem.
Nec videtur differre inquantum libera, et inquantum deliberativa,
nisi quia, ut libera, importat actum deliberandi circa actum aliarum potentiarum, ut deliberativa, sequitur actum consilii, et ut deliberativa respicit specialiter ea quae sunt ad finem.
Item, quod dicit, si virtus possit inclinare per modum naturae voluntatem, ut libera est, posset necessitare ; quod non videtur verum, quia non convenit habitui immobilitare potentiam ad actum istius habitus, sicut forma naturalis subjectum suum, quia potentia, in qua habitus ponitur, ex natura sua est indeterminata et indifferens ad hoc, vel oppositum agendum.
Si autem potentia subjecta formae naturali esset sic indifferens ad agere et non agere, virtute propria ante formam receptam contra naturam suam potuisset necessitari ad unum sic, imo perfectio ejus naturam ejus destrueret: et ideo potentia subjecta habitui nullo modo necessitatur ab illis, quae subjiciuntur formae naturali, quia illa non habent agere ad substantiam actus, nisi mediante forma, et ideo tota actio sequitur conditionem formae ad unum, quae determinata est.
Non autem est sic de habitu, quia principalior causa activa est in potentia subjectiva habitui, et habens causalitatem habitus in potestate sua, sicut causae partialis ; et imperfectior non necessitat causam perfectiorem, licet ejus causalitatem determinate, et inquantum potest, inclinet ; ita habitus se habet ad potentiam.
Nunquam enim causa perfectior impeditur necessario in agendo per causam imperfectiorem. Cum igitur voluntas de natura sua possit in oppositum ejus, ad quod virtus inclinat, habitus non impediet hoc necessario.
Posset dici quod habitus in communi, prout est indifferens ad virtutem, non solum respicit voluntatem, ut libera est ad utrumque oppositorum, et sic in eliciendo aliquo modo ejus libertatem determinat ad unum, ipso habitu manente, ita ut non sit delectabile tendere in oppositum, sed in hoc tantum ac si esset sibi naturale.
Sed tamen hoc non tollit ejus libertatem, quia sicut voluntarie causat habitum virtuosum, ita potest agendo corrumpere habitum contrarium, vel potest libere neutrum causare.
Unde tota inclinatio per modum naturae, quam facit habitus, subest libertati voluntatis, et sic non est inconveniens in voluntate, ut libera est, ponere habitus.
Sed loquendo de habitu, qui est virtus, quae determinat libertatem indifferentiae voluntatis ad bonum simpliciter, quod est secundum rationem rectam, non fuit in voluntate, prout est electiva oppositorum absolute, sic habitus in communi, sed ut differens facta deliberatione rationis rectae, ut eligat concorditer rationi rectae. Et sic determinatur ex virtute ad bonum dictatum a ratione recta, a qua non de necessitate inclinatur ad unum, quin possit oppositum eligere.
Et ideo patet quod virtus fundatur in voluntate, ut libera est, quia sic dicta deliberativa non condividitur contra se, ut libera, sicut nec speciale contra commune.
Unde non videtur eorum distinctio quoad hoc conveniens.