REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Admittit etiam ex multis electionibus acquiri virtutem perfectam in appetitu inferiori ; quod optime explicat exemplo Philosophi de virtute in Principe et in subditis. Habet exquisita doctrinalia in solutionibus argumentorum, et materiam hujus quaestionis fusius et exactius hic tractat, quam in scripto Oxoniensi.
Potest autem ulterius dici, quod non tantum in voluntate sit virtus moralis, sive habitus, ex multis electionibus rectis generatus ; sed ex hoc relinquitur quaedam impressio in appetitu inferiori, qui potest dici virtus moralis, sicut adductum est in exemplo Philosophi, quod ad bonum regimen requiritur virtus in Principe, ut bene imperet, et in subdito, ut bene obediat, sic in appelitu superiori ut bene imperet, et in inferiori, ut bene obediat.
Ad rationes, dicendum ad auctoritatem Philosophi, ut dictum est, quod virtutes morales sunt in irrationali obedibili rationi.
Unde Philosophus intelligit per obedibile rationi utrumque appetitum, sicut dictum est arguendo contra primam opinionem, aliter justitia esset in appetitu sensitivo. Et ad Commentatorem, dicendum quod verum est, in eo quod est medium inter phantasticam et rationalem, ponitur virtus, scilicet in appetitu sensitivo, sicut et immediate dictum est. Et cum dicitur, Philosophus determinans de subjecto virtutum moralium, non facit mentionem de voluntate, sicut de appetitu sensitivo, dicendum quod hoc non est verum ; in hoc enim quod definit virtutem esse habitum electivum, 2. Ethicor. cap. 6. salis videtur ponere virtutem in illa potentia, cujus proprie est eligere. Similiter videtur idem ponere circa medium, 1. Ethic. cap. 1. ut ostensum est.
Ad illud de prudentia, etc. Est nobilissima virtus moralis, comparando ad virtutes in voluntate inquantum regulans eas. Ad probationem, dicendum quod sicut ego sum nobilior bruto, non tamen albedo mea nobilior quam albedo ejus.
Sic non sequitur in proposito, voluntas est nobilior potentia quam intellectus ; ergo prudentia in intellectu est ignobilior virtutibus omnibus in voluntate ; sed perfectibilia ordinata secundum perfectionem et imperfectionem, et perfectiones supremae ordinatae sunt similiter secundum nobilitatem et ignobilitatem.
Ad aliud Politic. dicitur quod Philosophus ibi erravit. Credidit Philosophus legem membrorum esse naturae verae institutae, et ideo cum appetitus sensitivus sit potens rebellare, credidit sic esse a natura instituta, sed hoc est falsum. Etenim in natura instituta quilibet appetitus tendebat delectabiliter in objectum proprium, et si aliter fuit moderatum, tunc fuit per justitiam originalem, quia omnes potentiae obediebant rationi. Dico tamen quod ideo non concludit, nisi quod sit necessaria virtus in subdito, et hoc concedo. Et hoc vult Philosophus 6. Ethicor. et propterea dicendum quod Philosophus ponit virtutes in voluntate, et in parte sensitiva, et utrumque verum est; ideo 2. Ethicor. cap. 6. Virtus est habitus electivus, ideo ipsius est eligere, quod est proprium voluntatis. Et ita patet quod arguit propositum, quia enim voluntas dominatur appetitui sensitivo principatu civili, ideo requiritur virtus, ut ipsa bene praesit, et ut iste bene obediat.
Ad aliud de fortitudine et temperantia, dicendum quod ipsa ponuntur in voluntate secundum duas vires ejus, scilicet irascibilem et concupiscibilem, quia si diceretur quod concupiscibilis nata est immediate tendere in bonum volendo, irascibilis vero proprius actus est tendere in aliquid impeditivum talis boni, vel illam causam mali propugnando. Unde ejus actus non est immediate tendere in bonum, vel sub respectu boni, vel mali sub respectu mali, sed id aliquid inquantum impediens bonum, vel inferens malum.
Unde non est proprius actus concupiscibilis et irascibilis contristari, sed utraque vis habet propriam delectationem et tristitiam consequentem actum suum.
Unde in utroque invenitur circa objectum praesens delectatio et tristitia in opere circa absens, et ideo necesse est ponere, si sint in parte sensitiva, quod sint duae potentiae habentes diversa organa, quia ex passionibus hujusmodi appetituum fit alteratio ex organis eorum, secundum quod cor ex tristitia constringitur, vel ex gaudio dilatatur.
Unde cum aliquando actus concupiscibilis inferat delectationem, conclusione consequentis actus irascibilis infert tristitiam, et sic consequuntur alterationes oppositae, quae non possent simul poni in eodem, et ideo in sensu sunt diversae potentiae habentes diversa organa. In parte vero intellectiva sunt diversae vires propter diversitatem prius assignatam in objectis, et ideo potest poni fortitudo in irascibili, inquantum propugnat bonum rationis reprimendo impedimentum, in concupiscibili inquantum moderatur delectationes, tristitias secundum regimen rationis.
Ad aliud, dicendum quod virtutes Theologicae perficiunt appetitum in ordine ad bonum aeternum, et ad alia, inquantum immediate relucet in eis bonum divinum, et hoc est secundum principia immediate ex ipso fine sumpta.
Virtutes vero morales perficiunt appetitum secundum rationes inferiores sumptas ex fine, quod potest homo ex naturalibus adipisci, ut puta honeste vivere, etc. Unde consequens est falsum, quod tantum respectu unius objecti, scilicet Dei, perficitur mens sufficienter per Thelogicas virtutes, et circa alia bona non perficitur, nisi inquantum referuntur in illud bonum. Non sequitur enim, si per virtutem moralem quiescit in fine creato, quod ejus non est ulterius referre, quia refertur per altiorem virtutem, ut per charitatem, quae immediate conjungit fini ultimo, actus omnium virtutum, quae referuntur in ipsum mediantibus propriis finibus, et inquantum scilicet bonum, in quod immediate terminatur, est quaedam participatio illius ultimi cum respectu virtutis, et ideo ipsa virtus moralis non refert ulterius, sed charitas.