Hieronymus. Supra dixerat dominus: videte ne contemnatis unum de pusillis istis: et adiecerat: si peccaverit in te frater tuus, etc.; et praemium repromiserat, dicens: si duo ex vobis, etc., unde provocatus apostolus Petrus interrogat; et hoc est quod dicitur tunc accedens ad eum Petrus, dixit: domine, quoties peccaverit in me frater meus, et dimittam ei? et cum interrogatione profert sententiam, dicens usque septies? chrysostomus in Matth.. Putavit quidem Petrus aliquid se magnum dicere.
Sed quid amator hominum christus responderit, subditur dicit illi iesus: non tibi dico usque septies; sed usque septuagies septies. Augustinus de verb. Dom..
Audeo dicere: et si septuagies octies peccaverit, ignoscas; et si centies; et omnino quoties peccaverit, ignosce. Si enim christus millia peccatorum invenit, et tamen omnia donavit, noli subducere misericordiam. Ait enim apostolus: donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et deus in christo donavit nobis. Chrysostomus in Matth.. Cum ergo dicit usque septuagies septies, non numerum determinatum ponit, ut numero concludat remissionem; sed quod continue et semper est significavit. Augustinus de verb.
Dom.. Non tamen sine causa dominus septuagies septies dixit: nam lex decem praeceptis commendatur: lex enim per decem, peccatum per undecim significatur, quia transgressio denarii est.
Septem autem solet pro toto computari, quia septem diebus volvitur tempus. Duc autem septies undecim, fiunt septuagies septies. Omnia ergo peccata dimitti voluit, quia ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Origenes in Matth..
Vel quia numerus sex videtur esse operis et laboris, septimus autem repausationis, dicit remissionem fieri oportere fratribus in hoc mundo degentibus, et secundum res huius mundi peccantibus. Si autem aliquis ultra ea peccata peccaverit, iam non habebit remissionem. Hieronymus. Vel intelligendum est septuagies septies, idest quadringentis nonaginta vicibus: ut toties peccanti fratri dimitteret quoties ille peccare posset.
Rabanus. Aliter tamen datur venia petenti fratri: ut nobis scilicet socia caritate communicet, sicut ioseph fratribus; aliter inimico persequenti, ut bonum ei velimus, et si licet, faciamus, ut David lugens Saul.