Deinde cum dicit quod quidem respondet tacitae obiectioni. Posset enim aliquis obiicere. Si odor non nutrit, ergo ad nihil est utilis. Sed ipse respondet quod licet non nutriat, tamen confert ad sanitatem, sicut manifestum est ad sensum et per ea quae supra dicta sunt. Unde concludit quod sicut sapor ordinatur ad nutritionem, ita odor ad sanitatem.