Chrysostomus in Matth..
Quia os illorum oppilaverat, iam cum auctoritate legis inducit, dicens dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Origenes in Matth..
Forte autem dicet aliquis, quoniam iesus dicens quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, permisit uxorem dimittere, quemadmodum Moyses: quem retulit propter duritiam cordis Iudaeorum hoc praecepisse. Sed ad hoc respondendum, quoniam, si secundum legem adultera lapidatur, non secundum hoc intelligitur res turpis, propter quam Moyses permittit libellum repudii; nec enim in causa adulterii oportebat libellum dare repudii. Sed forsitan Moyses omnem culpam mulieris turpem rem appellavit; quae si inventa fuerit in uxore, scribitur ei libellus repudii. Quaerendum est autem: si propter solam causam fornicationis dimittere iubet uxorem, quid est, si mulier non fuerit fornicata, sed aliud quid gravius fecerit: puta venefica inveniatur, aut interfectrix filiorum? sed dominus exponens rem, alibi dixit: qui dimiserit, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, dans ei occasionem secundarum nuptiarum. Hieronymus. Sola ergo fornicatio est quae uxoris vincit affectum; immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque sub maledictione faciat, dicente Scriptura: qui adulteram tenet, stultus et impius est. Chrysostomus super Matth..
Sicut enim crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic fatuus et iniquus qui retinet meretricem; nam patronus turpitudinis est qui crimen celat uxoris. Augustinus de adulterinis coniugiis.
Non tamen erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post christi consortium adultera non vocetur. Chrysostomus super Matth..
Omnis autem res per quas causas nascitur, per ipsas solvitur. Matrimonium autem non facit coitus, sed voluntas: et ideo non solvit illud separatio corporis, sed separatio voluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est: nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc voluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit: et ideo dominus non dicit: qui dimittit, moechatur; sed qui alteram ducit. Rabanus. Una ergo solummodo carnalis est causa, idest fornicatio; una spiritualis, hoc est timor dei, ut uxor dimittatur. Nulla autem causa est ut, vivente ea quae relicta est, alia ducatur. Hieronymus. Poterat autem accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti uxori, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret. Ideo sic priorem dimittere iubetur uxorem ut secundam, prima vivente, non habeat. Nec non quia poterat evenire ut, iuxta eamdem legem, uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur ne secundum accipiat virum: et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non timebat, secundo non nubere praecipitur viro. Quod si talem duxerit, sub adulterii crimine sit: unde sequitur et qui dimissam duxerit, moechatur. Glossa.
Accipientem terret: quia adultera non timet opprobrium.