Postquam philosophus determinavit de organis sensuum et de sensibilibus, hic determinat quasdam quaestiones circa sensum et sensibilia et primo movet quamdam quaestionem circa ipsa sensibilia. Secundo movet aliam circa immutationem sensus a sensibili, ibi, obiiciet utique aliquis. Tertio movet tertiam circa ipsum sensum, ibi, est autem quaedam obiectio.
Circa primum tria facit. Primo movet quaestionem, ibi, aut impossibile.
Tertio solvit, ibi de solutione autem eorum.
Dicit ergo primo, quod omne corpus in infinitum dividitur: hoc enim est de ratione continui, ut patet in libro physicorum.
Qualitates autem sensibiles, quae passiones dicuntur, ut dicitur in praedicamentis, sunt in corpore aliquo sicut in subiecto. Est ergo quaestio, quam quis obiicere potest, utrum et ipsae qualitates sensibiles, scilicet color et sapor et alia huiusmodi in infinitum dividantur.