DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXII. Ficus.
Ficus etiam dicitur a foecunditate : quia faecundior est caeteris arboribus. Nam septies in anno dicitur ferre fructum, et altero maturescete, alter oboritur. Ideo dicuntur fractus caricae a copia. Alii tamen dicunt, quod caricae sunt fractus palmarum. Ficus autem aegyptia faecundior, cujus lignum missum in aqua, statim mergitur : et cum ibi diutius jacuerit, ad superficiem aquae sustollitur contra morem aliorum lignorum : pugilibus utilis ad edendum, quia vires eorum augmentat : saepius in cibum sumpta a senibus dicitur eorum rugas distendere : non tantum ramis, sed et stipite fructificat : naturae calidae : umbra frondium ejus nocet omnibus quae crescunt sub ea: prius fructum profert quam folia. Tauri ferocissimi ad. stipitem ejus religati, subito dicuntur mansuescere. Obest voci, prodest hydropico, calorem dicitur refrigerare, licet in se calidae sit naturae. Contra morsum canis dicuntur valere folia ejus cum aceto,
Maria ficus. Quia propter foecunditatem, quia in omni virtute et bona operatione caeteris sanctis faecundior, qui sunt arbores paradisi Fcecundissima etiam partu : quia etsi carnaliter non genuitnisi unicum filium., in eo tamen mater effecta est magnae multitudinis filiorum, quorum ipse est primogenitus. Sicut Sara in Isaac mater effecta est totius populi Judaici, sic et Maria in Christo est totius populi Christiani. (Istud melius invenies titulo, quod Maria mater, in fine capituli.)
Spiritualibus pugilibus proficua ad comedendum. Isti pugiles sunt contra tria principalia vitia repugnantes. Quomodo autem ipsa debet comedi, habes sig. 12, horti conclusi, ubi distinguitur quomodo pascit suos convivas.
Senibus, id est,.inveteratis in peccatis suis aufert coram Deo signa suae vetustatis, et ipsam vetustatem et spiritualem rugositatem, de qua dicitur, Job, XVI, 9 : Rugae meai testimonium dicunt contra me, etc. Tollit, inquam, si ipsam spiritualiter sibi infiscaverint. (Quaere ubi docui illud quod supra.)
Naturae calidissimae sicut ficus aegyptia, per vehementiam charitatis, qua Filii sui diligit creaturas.
Fructus portat dulcissimos, qui maturati nigrescunt, et signat Christum, qui in fine vitae suae temporalis niger et discolor jacuit in sepulcro, qui est ferculum dulcissimum.
Fiteculas pascit fructu suo, scilicet quasdam aves sic dictas ab edendo ficus dulces.
Tauros, id est, superbos et iracundos, si ei dilectione adhaereant, ,per orationes suas et exempla humiliari et mansuescere facit, imo et omnes quantum in se
est, ideo dicit: In me gratia omnis , id est, omne id quod facit gratiosum.
Valet contra hydropisim, id est, contra cupiditatem exemplo paupertatis.
Calorem, id est, fervorem libidinis refrigerat exemplo virginitatis.
Vocem refraenat, id est, multiloquium, et magniloquium, et turpiloquium, et hujusmodi exemplo suae taciturnitatis.
Folium ejus cum aceto morsum canis restringere dicitur. Folia verba sunt, acetum acredo contritionis, canis diabolus.
Haec est ficus de qua legitur, Judicum, IX, 11, quae noluit deserere dulcedinem suam, fructusque suavissimos , id est, morum suavitatem et contemplationis dulcedinem, ut promoveretur inter ligna, id est, pro dominio temporali vel sublimitate transitoria. Mater et imitatrix illius qui fugit in montem, nolens fieri rex in terra . Et qui dixit in passione, Joan, xviii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Haec est ficus habens fictis bonas valde . Ficus enim in feminino ponitur pro arbore et pro fructu, sed ficus, fici, masculini generis, morbus quidam est. Unde Martialis:
Dicemus ficus quas scimus in arbore nasci. Dicemus ficos, Caeciliane, tuos,
Ficus bonae valde possunt dici generationes Mariae, scilicet pulchra dilectio, timor, agnitio, et sancta spes: quorum quatuor dicit se esse matrem. (Quaere titulo, quod ipsa dicitur mater.) Haec est ficus, de qua dicit, Proverb.XXVII, 18 : Qui servat ficum, id est, Mariam, quae propter dulcedinem fructus sui ficui comparatur, comedet fructus ejus, fructibus enim hujus ficus illi pascentur qui sibi Mariam servaverint et se illi, id est, ad honorem illius.