DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXIII. Amygdalus.
Amygdalus, id est, AdminBookmark Graeco nomine, cujus fructus a Latinis dicitur nux longa, ab aliis nucula, quasi nux minor. Haec autem arbor prius omnibus arboribus se flore convestit, et ad inferenda poma sua arbusta sequentia praevenit. Istarum arborum alia dulcis, alia amara: sed. quando terebratur radix amarae amygdali, et inseritur surculus illius arboris quam Graeci picen, Latini piceam nominant, deponit amygdalus suam amaritudinem quam habebat in succo.
Maria amygdalus. Quia amaritudinem originalis habuit in conceptione, sed eam beneficio sancti Spiritus deposuit in sanctificatione, et facta est tota dulcis.
Quia prima omnium arborum, id est, sanctorum Veteris et Novi Testamenti, floruit vovendo virginitatem, florem habuit tenerrimum, cum adhuc esset juvencula. Sed. fructus perseverantiae habuit solidissimos, qui maturuerunt per bonam assuefacitionem.
Quia generavit fructum medicinalem, id est, Christum. Unde, Eccli.XXXVIII, 4: Altissimus, id est, Deus Pater, creavit de terra, carnis virgineas, medicamenta generis humani, scilicet Christum. Isa. xlv, 8 : Ego Dominus creavi eum, hominem scilicet. Isa. xxxviii, 21 : Jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, ei cataplasmarent super vulnus Ezechiae, ei sanaretur. Ecce quod ficus habet fructus medicinales.
In locis calidis, dicitur fructu abundare, in frigidis fructum negare. Loca calida, corda charitate ferventia: loca
frigida, corda malitiosa. Jerem, VI, 7 : Sicut frigidam, etc.
Lac factum de amygdalis refrigerat. Unde et datur laborantibus acuta, et simplex doctrina de beata Virgine multum valet aestuantibus caumata carnalium passionum seu quorumlibet vitiorum.
Cortex fructus ejus duros, asper, et amarus, nucleus vero dulcis. Supra ubi agitur de virga, invenies melius ubi tractatur de quinta virga quae fuit Aaron.
De fructu ejus artificiose fit oleum : quia Christus est misericordia nostra, sicut dicit Psalmista , qui artificio Spiritus sancti de substantia ejus factus est horno.
Amygdalus ergo prae caeteris arboribus florescit, oleo pinguescit, per fructum ejus intirmus convalescit. Sic Maria prae caeteris sanctis floret pietate, prae caeteris pinguescit charitate, magis per ipsam quam per caeteros fruimur sanctitate. Dicitur de primo : Florebit amygdalus . De secundo subditur : Impinguabitur locusta. J)e tertio, ibidem : Ei dissipabitur capparis. Et subditur in auctoritate : Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, id est, revertetur ad paradisum : et totum hoc per Mariam.
Aliter: Florebit amygdalus: quia florem suum Christum, qui dicitur primogenitus tam patris quam matris, de se sola protulit, in cujus ortu impinguata est locusta : quia instabilis gentilitas per gratiam faecundata. Dissipata est capparis : quia Judaea aculeis peccatorum spinosa, spirituali pinguedine remansit vacua, et appellata est capparis a Graecis, eo quod habeat in summitatibus rotunda seminum capitella.
Christus amygdalus : quia haec arbor ante omnes alias floret: et ipse est pri-miliae dormientium . Unde dicit post resurrectionem : Refloruit caro mea , etc. Et hoc est quod dicit: Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, id est, fidelis anima illo flore, scilicet carne et sanguine ejus, et dissipabitur capparis, corruptio scilicet nostrae mortalitatis, quando corruptibile hoc induet incorruptionem . Capparis est herba, quae venerem reprimit in cibo sumpta, et signat mortificationem nostrae carnis, et per hoc redibit homo ad domum suae aeternitatis.
Moraliter: Flos amygdali praecedens alios flores, est bonum propositum praecedens fructus bonorum operum. Sed quia tenerrimus est iste flos, cito laeditur in quibusdam. Job, xv, 33 : Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus. Pinguedo vero olei charitas est, a qua incipiendum est quidquid voluerimus esse meritorium,