Subdit autem rationem quare non concludit etiam puncta esse sensibilia; quia impossibile est videre album quod non sit quantum; et eadem ratio est de sensibilibus aliis.
Huius autem ratio est quia sensus est virtus in magnitudine, cum sit actus organi corporei: et ideo non potest pati nisi ab habente magnitudinem.
Activum enim debet esse proportionatum passivo. Relinquitur autem pro inconvenienti omnem magnitudinem esse sensibilem: quod quomodo sit intelligendum, infra patebit; unde concludi potest, quod qualitates sensibiles non dividuntur in infinitum.