Deinde cum dicit si enim obiicit ad oppositum duabus rationibus.
Quarum prima talis est. Si qualitates sensibiles non dividantur, contingit esse aliquod corpus minimum transcendens divisionem sensibilium qualitatum nullam habens sensibilem qualitatem, idest neque colorem, neque gravitatem, neque aliquod aliud huiusmodi; et ita huiusmodi corpus non erit sensibile, quia solae praedictae qualitates sunt sensibiles. Cum igitur huiusmodi parva corpora sint partes totius corporis, quod est sensibile, sequitur quod corpus sensibile sit compositum non ex sensibilibus.
Sed necesse est sensibile corpus ex sensibilibus componi. Non enim potest dici, quod corpus sensibile componatur ex mathematicis, scilicet corporibus, in quibus consideratur quantitas, sine qualitatibus sensibilibus. Relinquitur ergo quod oportet qualitates sensibiles in infinitum dividi.