In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : Gratias agimus, et merito, quia dignus es, " quia accepisti. " Glossa, resurgendo, " virtutem tuam, " non alienam, vel usurpatam, ut Antichristus: " magnam, " quoniam omnium quae in caelo, et quae in terra sunt. Vel sic: " Quia accepisti virtutem tuam magnam, " Ecclesiam congregando, a morte resurgendo, malos damnando, bonos glorificando.
"Et regnasti, " tuos a diabolo eripiendo, et eos tuo imperio subjiciendo, et tuos ab impugnantibus defendendo.
" Et iratae gentes, "
Id est, gentiliter viventes, videntes culturam suam ad nihilum redigi. Psal. XCVIII, 1: Dominus regnavit, irascuntur populi.
" Et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et ex terminandi eos qui corruperunt terram.
Hic referunt sancti gratias Christo pro his quae Dent in secundo adventu. Et sunt hic duo. Unum est remuneratio justorum : aliud est damnatio impiorum.
Et primo, praemittitur opportunitas temporis quo haec debent fieri, ibi, " Et advenit ira tua. " Secundo, quod in illo debent reddi praemia justis, ibi, " Et reddere mercedem. " Tertio, quod supplicia injustis, ibi, " Et exterminandi eos. "
Quasi dicat : Gratias agimus, " quia advenit ira tua, " id est, tempus vindictae tuae. De hac ira, Matth.III, 7 : Pro-genies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? Hic opponitur, Sapient. xii, 18 : Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate judicas : ergo non debent Sancti dicere pro judicii die, advenit ira tua. Responsio. Ira non dicit hic mentis perturbationem, sed importat vindictam quae in hominibus est ab ira, vel cum ira frequenter, vel semper, in Deo autem numquam. Vel, dicendum, quod Deus in se non erit iratus, sed malis apparebit iratus, bonis autem benignus.
" Et tempus mortuorum judicari, " ut dividantur boni a malis. Vel, " Tempus mortuorum judicari, " id est, in quo judicabuntur. Eccli. iii, 17 : Justum et impium judicabit Dominus. Vel secundum Glossam : " Tempus mortuorum judicari, " id est, ut judices.
" Et reddere mercedem, " id est, tempus advenit ut reddas mercedem. Sapient. x, 17 : Reddet Deus mercedem justis, etc.
" Servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum. " Nota : Servitium Domini hic triplex ostenditur : duplex in operatione boni : quorum primum est veritatis manifestatio : secundum est boni confirmatio: " Et sanctis. " Tertium est in exterminatione mali : " et timentibus nomen tuum. "