Secundam rationem ponit ibi, amplius quoniam.
Et procedit ratio sua ex hoc quod, anima nata est cognoscere omnia vel secundum sensum, vel secundum intellectum, ut habitum est in tertio de anima. Si ergo praedicta minima corpora, quae transcendunt divisionem qualitatum sensibilium, non fuerint sensibilia, utpote sensibilibus qualitatibus carentia, non possunt iudicari nisi per intellectum, ut cognoscantur per ipsum. Sed non potest dici quod sunt intelligibilia. Nihil enim eorum quae sunt extra animam, intellectus intelligit, nisi cum sensu eorum, idest simul ea sentiendo.
Si ergo huiusmodi minima corpora non sentiuntur, intelligi non poterunt.