DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXVI, Abies.
Abiesque, quae secundum Isidorum dicitur ab eundo, eo quod prae caeteris arboribus in. alium longe eat, et in excelsum proni ineat. Unde et dicitur, quod caput suum collocat inter nubes. Cui natura expers est terreni humoris, et proinde lenis et labilis habetur, et non nodosa, ut caeterae arbores. De hac abiete dicit Christus Ecclesiae, quae est navis, Isa. lx, 13 : Gloria Libani ad te veniet, abies, ei buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae, etc.
Maria abies propter aliam proceritatem : quia conversatio ejus in caelis. Vel, propter erectionem contemplationis : fuit enim semper erecta ad caelestia, et numquam reflexa ad temporalia.
Quia in montibus libentius crescit: sic et ipsa crevit in exemplis sanctorum, qui fuerunt montes per vitae eminentiam. Crescit etiam spiritualiter in mentibus elevatis per desiderium ad caelestia et aeterna,
Quia pulchras habet comas, id est, virtutes, quibus Christum caput suum exornat, totum attribuens gratiae ejus.
Quia sterilis et infructuosa, quoad propositum virginitatis perpetuae.
Quia plana et lenis per benignitatem et virtutem mansuetudinis, et quia sine sarcina peccatorum.
Quia sine humore alicujus concupiscentiae carnalis, et sine amore terrenitatis.
Quia adjutorio ipsius transitur mare saeculi praesentis, et pervenitur ad portum aeternae felicitatis.
Quia dicitur ab eundo : numquam enim in via Domini stetit, sed semper de virtute in virtutem processit. Unde de ea dicitur, Cantic. VI, 9 : Quae est ista quae progreditur, etc. ? In via enim Domini
procedere, retrocedere est