Dicit autem hoc ad excludendum opinionem Platonis, qui posuit formas intellectas esse extra animam. Secundum autem Aristotelem res intellectae sunt ipsae naturae rerum, quae sunt in singularibus, quae quidem secundum quod in singularibus sunt, cadunt sub apprehensione sensus: intellectus autem apprehendit huiusmodi naturas abstracte, et attribuit eis quasdam intentiones intelligibiles, scilicet esse genus vel speciem; quae quidem intentiones sunt solum in intellectu, non autem exterius. Unde solus intellectus eas cognoscit.