Deinde cum dicit sed, si haec excludit falsam responsionem. Posset enim aliquis dicere, quod ex quo posita divisione magnitudinis in infinitum, sequitur inconveniens, quicquid dicatur de sensibilibus qualitatibus, sive quod dividantur in infinitum, sive quod non; videtur hoc attestari opinionem illorum, qui ponunt aliquas magnitudines indivisibiles.
Per hunc enim modum praedicta dubitatio solvetur. Si enim corpus non est divisibile in infinitum, non sequetur aliqua corpora esse insensibilia, si in infinitum non dividetur qualitas sensibilis. Sed hoc est impossibile, scilicet aliquas magnitudines esse indivisibiles, ut patet per ea quae dicta sunt in sermonibus de motu, id est in sexto physicorum.