DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXX. Castanea,
Castanea Graecum est nomen : quia fructus ejus gemini et rotundi in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum ejiciuntur, quasi castrantur. Haec arbor incisa tamquam silva expullulat. Poma ejus fortissima sunt, et comesta difficile digeruntur, viridia stringunt, sed cocta minus.
Secundum quod castanea dicitur a castrando, potest figurare Mariam, quae vovens virginitatem castravit se propter regnum caelorum : quam castrationem innuebat, quando Angelo respondebat: Virum non cognosco . Fractus ejus, qui Christus est, in folliculis valde aculeatus fuit: quia In beatissima carne sua multarum passus est tribulationum aculeos. Ipsemet etiam potest dici castanea arbor quas incisa uberrime pullulat: quia ipse est Illud lignum de quo dicitur Job, XIV, 7 : Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Quaere supra titulo, quod Christus lignum, expositionem.)