Attollite. Haec est tertia pars Psalmi: in qua praenunciat quomodo futurum erat, quod deus coleretur in toto mundo, ut sensus litteralis exponit.
Deus dicitur hominem inhabitare per fidem: Eph. 3. Inhabitare christum per fidem in cordibus vestris: et per caritatem: jo. 4: qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo. Item dicitur intrare qui incipit esse ubi prius non erat.
Tunc ergo deus intrat in nos, quando incipimus habere fidem de eo. Olim totus mundus non habebat fidem dei: et hoc contingebat propter duplex impedimentum: scilicet propter statuta principum, et propter consuetudinem antiquam. Primum contingebat, quia singulae civitates proponebant sibi leges de idolatria, et constituebant speciales deos: et hic cultus erat quasi inveteratus; hoc etiam Daemones procurabant. Item Angeli colebantur, quos vocabant militiam caeli: et ista impedimenta erant portae sive Ostia quae clausum prohibent introitum domus. Tria autem facit. Primo praenunciat illud quod est futurum. Secundo proponit quaestionem.
Tertio subdit responsionem. Dicit ergo, principes, idest, o mali homines, vel o Daemones, attollite portas vestras, idest elevetis impedimenta quae apponitis ne homines accedant ad deum. Hieronymus habet, elevate; quasi dicat, removeatis etc.. Ps. 9: exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae sion. Et vos portae aeternales, idest aeternum et antiquum impedimentum: elevamini, idest removeamini: psalm. 75: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis; quasi dicat, vos antiqua impedimenta removeatis vos de cordibus hominum: et tunc ille qui est rex gloriae, introibit in mundum per fidem et charitatem, et cultum. Vel potest dici quod sunt duplices portae: quaedam quae sunt malae, quae claudunt aditum ad vitam; aliae bonae, quibus aperitur via vitae. Ps. 117: aperite vias vitae, idest justitiae etc.. Portae malae sunt peccata; bonae autem sunt virtutes. Dicit ergo, o principes attollite portas vestras, idest aperite, et removete peccata: et acquirite, aeternales, idest dona aeterna a deo aeterno: elevamini, in cordibus vestris, et introibit rex gloriae. Prophetice loquitur, quia a principio non statim omnes crediderunt sed dubitaverunt; quasi dicat: cui volumus, credere, et cui volumus obedire? numquid deo Judaeorum? Exod. 5: nescio dominum, et Israel non dimittam.
Et ideo hoc ostendit cum dicit, quis est iste rex gloriae? et respondet, dominus fortis et potens.
Aliquis rex apparet gloriosus ex tribus. Quia acquirit primo per robur magna; unde dicit, fortis: Prov. 12: manus fortissima dominabitur: job 9: si fortitudo quaeritur, fortissimus est. Secundo propter potestatem; et hanc ostendit, cum dicit, dominus potens, quia potentissimus est ad dominandum: job 36: deus potentem non abjicit: Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna etc.. Tertio, quod sit bonus praeliator; unde dicit: dominus potens in praelio, quo contra mortem et diabolum vicit in omnibus: Apoc. 5: vicit leo de tribu Juda. Vel fortis in natura sua, potens in jurisdictione in suos, et potens contra adversarios. Quod ergo secundo dicit, attollite etc. Potest dici quod est repetitio: et sic ne differant audientes quis hic potens sit.
Vel prius refertur ad principes, idest ad Daemones; quod autem hic dicit, refertur ad bonos Angelos, qui etiam sua dignitate prius non suo studio erant ab hominibus colendi, qui colebant eos: 4 Reg. 17.
Adoraverunt universam militiam caeli: quasi dicat, removete impedimenta propter quae homines vos colunt. Et ideo hic dicit, dominus virtutum ipse est rex gloriae. In Glossa autem est alia expositio. Christus ad inferos descendit et ascendit in caelum: et haec duo praenunciat hic. Et primo monet infernales ut aperiant; unde dicit, attollite etc.. O principes infernales aperite portas vestras: et elevamini etc.. Et introibit rex gloriae. Sed cum Daemones quaererent, quis est iste rex gloriae, respondet, ille qui fuit fortis et potens in praelio, contra te. Secundo monet super nos cives aperite portas, Paradisi. Unde respondens christus quasi praeconis voce, et vicem gerens, dirigens vocem in caelum dicit, o principes caelestes, attollite, idest aperite, portas vestras, etc.. Et introibit etc.. Et illis quaerentibus dicit, dominus virtutum ipse est rex gloriae. Est autem sciendum, sicut dicit dionysius, quod non est intelligendum sic quod Angeli essent ignorantes de mysterio incarnationis; sed admirantes dixerunt, quis est iste rex gloriae, quia gloria christi excellit omnem cognitionem.
Aliquando enim ipse christus docet de se per Scripturam, ut dicitur isa. 63: ego qui loquor justitiam etc.. Hic autem non ipse, sed alii de eo, scilicet Angeli, respondent, dominus virtutum etc.; quia aliqui Angeli accipiunt illuminationem immediate a deo, sicut dicitur isa. 6: vidi dominum sedentem super solium excelsum, et plena erat etc.. Alii ab illis, sicut medii et infimi: et istis hic respondetur ab aliis Angelis.