DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXXI.
Laurus.
Laurus quoque, quae dicitur a verbo laudis, quia antiquitus ex ea cum laudi- bus victorum capita coronabantur. Maria vero propugnatorem nostrum ad salvandum, scilicet Filium Dei coronavit in incarnatione diademate gloriosae carnis. Cantic. III,11 : Egredimini, ei videte, filiae Sion, etc. (Quaere post duodecimam praerogativam Mariae, et bene expositum invenies.) Nec solummodo Christum coronavit, imo et ipsa corona nostra est. Unde et dicitur ei, Isa. lxii, 3: Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Sed ad hoc legitime pugnandum est : quia non coronabitur nisi qui legitime certaverit .
Haec etiam arbor numquam deponit virorem, et ideo ipsa potius coronabantur victores. Sola etiam haec arbor vulgo fulminari minime creditur. Habet etiam laurus folia odorifera. Sic et verba beatae Virginis quae habentur in Evangelio, aromatica sunt et summe delectabilia intelligentibus ea, qui paucissimi sunt,