In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et apertum est templum Dei, " id est, Christus, " in caelo, " id est, in Ecclesia. Templum enim dicitur Christus, Joan. ii, 19 : Solvite templum hoc, etc. Ecclesia vero caelum, habens luminare majus, id est, Praelatos majores : et minus, id est, Praelatos minores : et stellas, id est, singulos fideles. Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria, etc. Hoc templum " apertum est in caelo, " id est, manifestatum in Ecclesia. Primo, per Angeli denuntiationem. Luc. II, 10 : Evangelizo vobis gaudium magnum, etc. Secundo, per Magorum adorationem. Matth. II, 11 : Procidentes adoraverunt eum. Tertio, per miraculorum operationem. Joan. II, 11 : Hoc fecit mitium signorum, etc. : et manifestavit gloriam suam. Quarto, per lateris apertionem. Joan. XIX, 34: Unus militumlancea latus ejus aperuit. Quinto, per resurrectionem et Apostolorum instructionem. Luc. XXIV, 45 : Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Sexto, per Apostolorum praedicationem. Marc. XVI, 20 : Illi autem profecti praedicaverunt ubique, etc. Ergo, " Apertum est templum in caelo, " id est, Christus manifestatus in Ecclesia, quem infideles negant.
Vel sic : " Apertum est templum, " id est, Ecclesia, " in caelo, " quia conversatione est caelestis. Ad Philipp. III, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Hic aperta est velamine figurarum amoto. Vel, caelum appellatur Scriptura sacra, quae habet luminare majus, sicut Novum Testamentum, et minus, Testamentum Vetus : et stellas, id est, sanctorum expositiones. In hoc caelo fuit templum clausum quamdiu latuit sub figuris Christi mysterium : sed adveniente veritate, est reseratum multis expositionibus sanctorum. Psal. CIII, 2 : Extendens caelum sicut pellem, id est, Scripturam per multiplicem expositionem.
" Et visa est arca testamenti ejus, " id est, mysterium incarnationis Ecclesiae innotuit. Unde sequitur : " In templo ejus, " id est, Ecclesia. Psal. x, 5 : Dominus in templo sancto suo.
Nota : Christus dicitur arca quae fuit facta de lignis setim, deaurata intus et. foris. In ea fuerunt duae tabulae Moysi, virga Aaron, et manna, sicut dicit Hieronymus. Ligna setim sunt levia et imputribilia, albae spinae similia, et signant Christum qui assumpsit humanitatem sine gravedine peccati, cujus corpus imputribile fuit. Psal. xv, 10 : Nec dabis sanctum tuum, etc. Simile tamen spinae : quia carnem similem peccatrici accepit. Deaurata fuit ejus humanitas : quia intus plena charitate, et foris bona conversatione. In eo sunt tabulae propter nostram doctrinam : quia Magister verus fuit, sed testamenti, quia testis fidelis . Item, virga nostrae correctionis et directionis, Psal. xliv, 7 : Virga directionis, etc. Item, manna nostrae consolationis et refectionis. II ad Corinth. I, 3 : Deus totius consolationis.
Est ergo sensus : " Et visa est arca testamenti ejus, " id est, Christus, " in templo ejus, " id est, in Ecclesia Dei. Vel, secundum Glossam : " Et apertum est templum, etc, " id est, Spiritus sanctus datus est fidelibus a Christo, " et visa est arca testamenti ejus, " id est, data est intelligentia mysteriorum Christi, et Ecclesiae Dei.
" Et facta sunt fulgura, " id est, miracula, quae sic dicuntur, quia incutiunt timorem, reddunt splendorem, inducunt stuporem. Item, fulgura secant, urunt, foetent : sic miracula secabant homines per contritionem et confessionem, urebant per satisfactionem, faetebant, id est, faetere faciebant per peccati detestationem : ergo fulgura, id est, miracula.
" Et voces, " id est, praedicationes, et laudes : nam visis miraculis omnes Deum laudabant et benedicebant.
" Et tonitrua, " id est, comminationes deterrentes : " et terraemotus, " id est, terrenorum commotiones. Quidam enim visis miraculis movebantur ad fidem, alii vero ad iram.
" Et grando magna, " id est, persecutio malorum, hoc est, tyrannorum. Per grandinem intelliguntur persecutores Ecclesiae : quia sicut grando fruges comminuit, tamen ipsa simul conteritur : et sicut fit ut grando deficiat, sed tamen terra fruges faciet postea : sic persecutores Ecclesiae deficiunt, et ipsa proficit in melius. Psal. XIX, 9 : Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus, etc.
" Et signum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. "
Hic incipit agere de pugna Ecclesiae sub figura mulieris, cum diabolo sub figura draconis.
Et dividitur haec pars in duas. Et primo agit de pugna Ecclesiae, et draconis. Secundo, de pugna familiae draconis, et mulieris ibi, XIII, 1 : " Et vidi de mari bestiam. "
Prima pars dividitur in quinque partes. in prima describitur mulier. in secunda, draco, ibi, v. 3 : " Et visum est aliud signum. " in tertia, praeparatio draconis ad pugnam contra mulierem, ibi, v. 4 : " Et draco stetit. " in quarta, adjutorium mulieris contra draconem, ibi, v. 7 : " Et factum est praelium magnum in caelo. " in quinta, victoria mulieris contra draconem, ibi, v. 9 : " Et projectus est draco. "
In prima parte mulier describitur a quinque. Primo, a Christi notitia. Secundo, a vitae munditia, ibi, " Amicta sole. " Tertio, a contemptu terrenorum, ibi, " Et luna sub pedibus ejus. " Quarto, ab inimici victoria, ibi, " Et in capite ejus. " Quinto, a generatione filiorum in gratia, ibi, v. 2 : " Et in utero habens. "