DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXXIII. Ulmus.
Et ulmus. De hac ulmo promittit Dominus saeculo desolato, Isa. xli, 19 : Ponam in deserto abietem, ei ulmum, et buxum simul, id est, nasci faciam Mariam per has tres arbores figuratam.
Secundum Isidorum, ulmus ex. eo nomen accepit, quod in uliginosis locis et humidis melius proficit. Nam in montibus et asperis minus laeta est. Est autem uligo naturalis humor terrae, numquam recedens ab ea. Sic et Maria proficiebat ex humoribus charismatum et donorum Spiritus sancti.
Item, Ulmus licet sterilis in se, tamen apta vitibus sustentandis. Et Maria meritis et exemplis et orationibus sustentat fructificantes in bono, imo totam Ecclesiam quae est vitis.