In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et signum magnum, " id est, Virginis partus de quo, Isa. VII, 14 : Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Hoc signum fuit magnum novitate. Jerem. XXXI, 22 : Novum faciei Dominus super terram. i tem, magnum utilitate. Luc. II, 10 : Evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator. i tem, magnum admiratione. Luc. II, 18 : Et omnes qui audierunt, mirati sunt. i tem, magnum significatione. Luc. II, 12 : Hoc vobis signum : invenietis infantem, etc.
" Apparuit in caelo, " id est, in Ecclesia Dei.
" Mulier amicta sole, " id est, Ecclesia cum Jesu Christo. Mulier est Ecclesia, Christus sol. Hoc sole est amicta, quando novam vitam inchoat in baptismi susceptione, et in veteris hominis depositione. Ad Coloss. III, 9 : Exspoliantesvos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum. Iste sol amictu suo tria facit: tegit peccata per gratiam sacramentorum, ornat animam per multitudinem donorum et virtutum, calefacit per fervorem dilectionis Dei et proximorum.
" Et luna, " id est, desiderium temporalium quae ut luna mutantur, " sub
pedibus ejus, " id est, affectibus. Qui ergo temporalia despicit, quasi lunam sub pedibus premit. Hieronymus : " Humanas terrenasque opes contemne, ut illi placeas pauper, cui difficile opulentus placere potest. "
" Et in capite ejus, " id est, in Christo qui est Ecclesiae caput. Ad Coloss. I, 18 : Ipse est caput corporis Ecclesiae.
" Corona stellarum duodecim, " id est, duodecim Apostoli, qui sicut corona capiti Christo adhaeserunt. Per ipsos in circuitu Gentes crediderunt, per eos Christus victoriam reportavit de mundo, diabolo, et carne, quae in corona intelligitur. Hi dicuntur stellae, quia tenebras de mundo fugaverunt infidelitatis. Item, sua praedicatione auditores illuminaverunt. Daniel. xii, 3 : Et qui ad justitiam erudiunt multos. Item, quia in Christo sicut in firmamento fixi fuerunt, Judicum, v, 20 : Stellae manentes in ordine, etc.
Est ergo sensus : " Et in capite ejus, " idest, in Christo, " corona stellarum duodecim, " id est, duodecim Apostoli. Vel, " In capite ejus, " id est, in principio Ecclesiae, " corona stellarum duodecim, " id est, duodecim Apostoli, qui undique muniunt Ecclesiam. Eccli. l, 13 : Circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano, etc. Vel, " In capite ejus, " id est, in Christo, " corona stellarum duodecim, " id est, habitus et ornatus duodecim fructuum, qui dicuntur esse in Christo, quia ab illo fluunt in Ecclesiam. Ad Galat. v, 22 : Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, etc. Vel sic : "In capite ejus, " id est, in
mente, " corona stellarum duodecim, " id est, abundantia gloriae Christi, vel perennitas duodecim gaudiorum : quorum unum est de visione divinitatis. Aliud, de visione humanitatis. Tertium, de loci speciositate. Quartum, de spatiositate. Quintum, de societate hominum. Sextum, de societate Angelorum. Septimum, de pulchritudine creaturarum. Octavum, de stabilitate earum. Nonum, de paenarum evasione. Decimum, de inferni clausione. Undecimum, de stola animae. Duodecimum, de stola corporis. Vel sic accipiuntur duodecim gaudia : plena cognitio, plena dilectio, firma comprehensio, claritas corporis, impassibilitas, subtilitas, agilitas, pacis tranquillitas, grata societas, loci amoenitas, plena securitas, plena satietas. item, duodecim stellae possunt dici duodecim praerogativae Beatae Virginis.
" Et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. "
Hic ostendit, quod Ecclesia satagit filios spirituales parere.
Et notantur tria : sufficientia vitae : exercitium doctrinae, ibi, " Clamabat : " fervor convertendi ad Christum, ibi, " Et cruciabatur. "