Gregorius in evang.. Quia praemissa contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur; nam subditur his autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra; ac si dicat: cum plagae mundi crebrescunt, levate capita, idest exhilarate corda: quia dum finitur mundus, cuius amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis.
In Scriptura enim sacra saepe caput pro mente ponitur: quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur.
Capita itaque levare, est mentes nostras ad gaudia patriae caelestis erigere.
Eusebius. Vel aliter. Transactis corporalibus aderunt intelligibilia et caelestia, scilicet regnum saeculi non amplius transituri; et tunc dignis salubria promissa tribuentur; unde dicitur his autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
Acceptis enim dei promissis quae speramus, erigemur qui ante curvi fueramus, et elevabimus capita nostra, humiliati quondam, eo quod redemptio nostra quam sperabamus, aderit, illa scilicet quam tota creatura expectat. Theophylactus.
Idest, perfecta libertas corporis et animae. Sicut enim primus adventus domini fuit ad reformationem animarum nostrarum, sic secundus ad reformationem corporum celebrabitur.
Eusebius. Dicit autem haec ad discipulos suos, non tamquam ad eos qui durare deberent in vita ista usque ad terminum mundi; sed quasi uno corpore existente ipsis, et nobis, et posteris usque ad consummationem mundi credituris in christum. Gregorius. Quod autem calcari mundus atque despici debeat, provida comparatione manifestat cum subdit videte ficulneam, et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas: ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum dei: quasi dicat: sicut ex fructu arboris vicina aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope cognoscitur esse regnum dei. Et ex hoc ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim germinat, ut quaecumque germine aluit, cladibus consumat. Bene autem regnum dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nebulae transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt. Ambrosius.
Matthaeus autem de sola dixit ficulnea, hic de arboribus omnibus. Duplicem autem habet figuram ficulnea; vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant.
Sive ergo cum fructus in omnibus virescit arboribus et ficulnea fecunda iam floret; idest cum omnis lingua confitetur deo, confitente etiam populo Iudaeorum, sperare domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque iactantiam, tamquam folia synagogae, homo iniquitatis induerit, conicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem dominus et delinquendi finem afferre festinat.
Augustinus ad Hesychium.
Cum autem dicit cum videritis haec fieri, quae intelligere poterimus nisi ea quae supra memorata sunt? in his autem est quod ait et tunc videbunt filium hominis venientem. Proinde cum hoc visum fuerit, non iam erit regnum dei, sed prope erit. An dicendum est, non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait cum videritis haec fieri, sed aliqua eorum, hoc scilicet excepto quod dictum est, et tunc videbunt filium hominis? sed matthaeus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum, dicens: ita et vos cum videritis haec omnia: inter quae est quod videbitur filius hominis veniens, ut intelligatur de adventu quo nunc venit in membris suis tamquam in nubibus, vel in ecclesia tamquam in nube magna.
Titus. Vel aliter. Dicit prope est regnum dei, quia dum haec fient, nondum ultimus finis rerum eveniet, sed iam in finem tendent: nam et ipse adventus domini eliminans omnium principatum et potestatem praeparat regno dei. Eusebius. Sicut enim in hac vita sol hieme recedente, ac succedente vere, radium calidum mittens fovet ac vivificat humi condita semina, exuentia priscam figuram, pullulant autem nova varium virorem habentia; sic et gloriosus unigeniti dei adventus vivificativis radiis illustrans novum saeculum, dudum condita per totum mundum semina, scilicet dormientes in pulvere terrae, potioribus corporibus quam prius producet in lucem, ac confutata morte regnabit deinceps vita saeculi novi.
Gregorius. Omnia autem praedicta sub magna certitudine confirmantur, cum subditur amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Beda. Multum commendat quod ita praenuntiat. Et, si dicere fas est, iuratio eius est quod dicit amen dico vobis: amen quippe interpretatur verum. Igitur veritas dicit: verum dico vobis: quod si non diceret, mentiri omnino non posset.
Generationem autem, aut omne genus humanum dicit, aut specialiter Iudaeorum.
Eusebius. Vel generationem dicit novam generationem ecclesiae sanctae suae, ostendens duraturum populum fidelium usque ad id tempus quo visurus sit omnia et eventus verborum salvatoris oculis apprehendet.
Theophylactus. Quia enim turbationes et bella et alterationes tam elementorum quam ceterarum rerum futurum esse praedixerat; ne quis suspicaretur quod et ipsa christianitas peritura foret, subiungit caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; quasi dicat: etsi cuncta commoveantur, fides tamen mea non deficiet: ex quo innuit ecclesiam praeferri toti creaturae: siquidem creatura patietur alterationem; fidelium vero ecclesia et sermones evangelii permanebunt.
Gregorius. Vel aliter caelum et terra transibunt etc., quasi dicat: omne quod apud nos durabile est, sine mutatione durabile ad aeternitatem non est; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur: quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit sermo meus, qui transit. Beda. Caelum autem quod transibit, non aethereum, sive sidereum, sive aereum, a quo aves caeli nominantur, intelligere debemus. Si autem terra transibit, quomodo ecclesiastes dicit: terra in aeternum stat? sed aperta ratione caelum et terra per eam quam nunc habent, imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt.