In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et in utero habens. " Glossa, jugi memoriam verbum Dei, " clamabat, " scilicet orando, et praedicando : " parturiens, " id est, parere desiderans Deo filios spirituales. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, etc.
" Et cruciabatur, " scilicet vigilando, orando, praedicando, jejunando, " ut pariat, " id est, Christo filios spirituales. Quasi dicat: Torquetur desiderio et fervore convertendi peccatores, et etiam exteriori afflictione. Joan. XVI, 21 : Mulier cum parit, tristitiam habet. Nota : Hic tanguntur quinque quae sunt necessaria Praedicatori et Praelato. Primum est concipere per fidem et scien- tiam. Secundum est parturire per zelum et fervorem. Tertium, clamare per devotam orationem. Quartum, cruciari per carnis afflictionem. I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, etc. Quintum est parere per boni operis ostensionem : aliter enim non est partus, sed aborsus.
Nota : " Signum magnum apparuit, " hoc potest intelligi de incarnatione Filii Dei, de quo signo, Isa. VII, 11 : Pete tibi signum. Hoc signum dicitur magnum propter magnitudinem annuntiantis. Luc. I, 26 : Missus est Gabriel, etc. Item, propter magnitudinem apparentis : quia Deus et homo. Psal. xlviii, 3 : Simul in unum dives et pauper. Item, propter magnitudinem operantis. Luc. 1, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te. Item, propter modum apparitionis : quia super omnem potestatem naturae mater virgo. Isa. vii, 14: Ecce virgo concipiet.
" Mulier amicta sole. " Hic describitur mater Virgo. Primo, ab omnis peccati immunitate. Secundo, a temporalium abdicatione, ibi, " Et luna sub pedibus ejus. " Tertio, a gratiae plenitudine, ibi, " Et corona stellarum, etc. : " ergo Virgo fuit mulier amicta sole : quia nihil habuit maculae et obscuritatis. Cantic. VI, 3 : Tota pulchra es, etc.
" Et luna sub pedibus ejus, " scilicet, per paupertatem quam amavit, et abdicationem terrenitatis.
" Et in capite ejus corona stellarum duodecim, " id est, plenitudo gratiae et virtutis.
Nota : Hae duodecim stellae sunt duodecim praerogativae Beatae Virginis secundum Bernardum, scilicet, angelica salutatio, conceptio ejus, sanctificatio in utero. Spiritus sancti superventio, Filii Dei venerabilis conceptio : et hae fuerunt de caelo. Aliae quatuor fuerunt ex parte corporis. Prima, maternitas sine corruptione, foecunditas cum virginitate, sine gravedine gravida, partus sine dolore. Ex parte animae fuerunt quatuor : devotio humilitatis, reverentia pudoris, magnitudo fidei, martyrium cordis. Propter prima quatuor dicitur : Dominus tecum. Propter alia quatuor : Benedicta tu in mulieribus. Propter ultima quatuor : Ave, gratia plena.
" Et in utero habens, " scilicet, filium per amorem, " clamabat, " instante Passione per compassionem, " parturiens, " id est, ad modum parturientis se habens, quando facta est martyr. Luc. II, 35 : Et tuam ipsius animam, etc.
" Et cruciabatur ut pariat, " id est, flagrat desiderio ut parturitionis ejus finis contingat. ille finis fuit cessatio sui doloris, et redemptio humani generis.
" Et visum est aliud signum in caelo : et ecce draco magnus rufus. "
Hic describitur draco, id est, diabolus qui cum muliere, id est, Ecclesia est pugnaturus.
Et primo, describitur ab his quae in se conveniunt. Secundo, ab his per quos impugnat Ecclesiam Sanctorum, ibi, " Haberis septem capita. "
Illa quae ei in se conveniunt, sunt tria. Primum est astutia : unde dicitur " draco. " Secundum est potentia : unde dicitur " magnus. " Tertium saevitia : unde dicitur " rufus. "