Deinde cum dicit cum autem concludit ex praemissis quod, cum aliquae partes sensibilium corporum, hoc modo habeant quantitatem ut sint actu sensibilia, non solum in toto existentes, sed etiam divisim, necesse est quod huiusmodi partes sint finitae secundum aliquem numerum, sive in coloribus, sive in sonis. Et sic, secundum quod actu sunt sensibilia, in infinitum non dividuntur.