Postquam philosophus prosecutus est quaestionem primam pertinentem ad ipsa sensibilia, hic accedit ad quaestionem secundam, quae pertinet ad immutationem sensus a sensibilibus.
Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem.
Secundo argumentatur ad ipsam, ibi, quemadmodum et empedocles.
Tertio solvit, ibi, vel circa sonum.
Circa primum considerandum est, quod, sicut supra habitum est, quidam posuerunt sensum immutari a sensibilibus per modum cuiusdam defluxus, ita quod ipsa sensibilia et defluentia ab eis, perveniunt usque ad sensum: ipse vero posuit quod sensibilia per modum cuiusdam alterationis immutant medium, ita quod huiusmodi permutationes perveniunt usque ad sensum.