Est ergo quaestio, qualitercumque fiat sensus, utrum vel sensibilia secundum aliorum opinionem, vel immutationes quae sunt a sensibilibus secundum suam opinionem, primo perveniant ad medium, quam ad sensum. Et hoc non habet dubitationem in auditu et odoratu. Manifestum est enim quod aliquis de propinquo prius sentit odorem, et similiter sonus posterius pervenit ad auditum quam faciat ictus percussionis quae causat sonum, sicut manifeste potest percipere, qui percussionem inspicit ex longinquo.
Manifestum est etiam quod in gustu et tactu haec quaestio locum non habet, quia non sentiunt per medium extrinsecum. Unde dubitatio videtur esse de solo visu, utrum scilicet visibile, et lumen quod facit videre, prius perveniat ad medium quam ad sensum, vel ad quemcumque terminum.