DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. VI. Tota pulchra es, amica mea ,etc.
In hac auctoritate secundum quod convenit beatae Virgini et praesenti solemnitati, notatur ejus dignitas et praerogativa in sex.
Primo enim commendatur ab omnimoda pulchritudine, cum dicitur: Tota pulchra es.
Secundo, ab amicitia et vera charitate, cum dicitur : Amica mea.
Tertio, a cordis puritate : unde subditur : Et macula non est in te.
Quarto, a totius Trinitatis venerabili vocatione: unde ter ei dicitur: Veni .
Quinto, a virtutum et meritorum multitudine : unde bis mentio fit de Libano.
Sexto, a gloriosa promissione: quia promittitur corona gloriae: unde, Coronaberis,
Dicitur ergo : Tota pulchra es, (Hoc habes multipliciter expositum titulo de pulchritudine ejus in principio capituli).
Amica mea. (Quaere titulo, quod ipsa dicitur amica Christi).Et macula non est in te, (Quaere ubi exponitur tota pulchra es).
Ergo, veni de Libano, etc. Et nota,. quod appellat eam amicam et sponsam, et innuit reginam ubi dicit: Coronaberis,
Dicit ergo : Veni, amica, id est, conscia secretorum, ut tibi revelern secreta, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, etc. Veni, sponsa, ad thalamum sponsi tui immortalis, ne ab ipso de caetero separeris. In hac enim solemnitate ingressa est Bethsabee ad regem in cubiculo , et Esther ducta est ad cubiculum Assueri . Expone istud. Veni, humilis ancilla, ut fias sublimis regina. Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria : et ancillae debetur exaltatio tanto major, et locus sublimior, quanto ipsa ancilla humilior.
Mariae dicitur, veni, propter triplicem ejus statum, scilicet virginalem, et conjugalem, et vidualem. Ratione primi signatur per Rebeccam, ratione secundi per Esther, ratione tertii per Judith.
Quia per humilitatem placuit Deo, per virginitatem Angelis quae facta est eorum soror, per misericordiam hominibus. Per primum vicit diabolum, per secundum carnem, per tertium mundum, cujus amatores nesciunt misereri.
Propter charitatem qua fuit amica, propter simplicitatem qua columba, propter contemplationem qua formosa : unde dicitur ei, Cantic.II, 10 : Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
Quia Pater et Filius et Spiritus sanctus vocabant eam ad coronam. Pater, cui potentia, ut ei redderet praemium humilitatis. Filius, qui est sapientia, quae non habitat in corpore subdito peccatis, praemium virginitatis. Spiritus sanctus, qui est benignitas, praemium charitatis. Et ita veni ter positum signat
Trinitatem personarum, ipsam ad coronam vocantium. Vel etiam ipsam quae tota pulchra describitur, videre gestientium. Unde dicunt: ''Revertere, revertere, Sulamitis revertere, revertere, ut initiamur te . Ut Pater humilem, Filius virginem, Spiritus sanctus honoret misericordem.
Veni de Libatio, Libanus interpretatur albus, candidus, candor, candidatio, quasi in significatis istorum quatuor habitabat Virgo quando vocabatur ad, coronam. Erat enim alba et candida per duplicem virginitatem, vel per puritatem et innocentiam, quae duo signantur in candore. Erat etiam candor substantive, non solum adjective, quia candor est lucis aeternae, et speculum sine macula . Et ab isto candore candescit quidquid candidum est: quia, sicut dicit Hieronymus : " Nihil speciositatis, nihil gloriae et candoris, quod ex ipsa non resplendeat. " Erat et est candidatio : quia nigros peccatores qui divinam peccando amiserunt similitudinem, impetrando eis a Filio gratiam compunctionis, misericorditer candidat et dealbat: quod praeviderat Isaias, Isa. I, 18, quando talibus promittebat dicens : Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, etc. De Libano. Nota, quod Libanus mons quidam est in terra promissionis. Libanus etiam arbor est thuris. Et Libanus Graece dicitur thus Latine. In quantum ergo Libanus mons qui est terra super terram exaltata, designat magnum cumulum meritorum et excellentiam virtutum et operationum ipsius. Nostra autem merita et pauca sunt et impura. Unde, Isa. lxiv, 6: Universae justitiae nostrae, etc. Virtutes etiam nostrae si quas habemus, squalidae sunt et faetu-
lentae ex vicinia vitiorum. Dicitur ergo Virgini, ut veniat de Libano monte, receptura pro magno cumulo virtutum et meritorum, magnum, cumulum praemiorum"
In quantum Libanus arbor thuris, cui ipsa se comparat, Eccli.XXIV, 21, ubi dicit: Quasi Libanus non incisus vaporant habitationem meam, (Quaere expositionem titulo de Libano). Vocatur ad coronam : quia facta est mater virgo purissima perseverans. In hoc enim quod subditur : Libanus non incisus, designatur candor virginitatis illibatae. In hoc quod subditur : Vapor avi habitationem meam, matris faecunditas salva virginitate.
In quantum Libanus dicitur thus, quod igni superpositum fragrat suaviter et designat fragrantiam virtutum suarum succensarum igne charitatis, vocatur ad caelestia, ut suaveolentia virtutum suarum laetificet omnes caelicolas, et mansiones caelestes efficiat redolentiores quam fuerint in creatione prima.
Aliter: Veni de Libano, id est, de candore mundi qui totus est superficialis et vanus : quia fallax gratia et vana est pulchritudo . Vel, de Libano, id est, de candore virtutum quibus vitia subegisti, scilicet caput serpentis, id est, superbiam per humilitatem, pectus serpentis, id est, sapientiam diabolicam, scilicet avaritiam per paupertatem, ventrem serpentis qui pectore et ventre repit, id est, carnalem concupiscentiam per virginitatem, ut coronam recipias gloriae quae non. debetur nisi victoribus vitiorum : quia non coronabitur nisi qui legitime certaverit .
Coronaberis. Justitia enim exigebat ut mater a Filio rege coronaretur corona gloriae in regno, quae prius eumdem Filium diademate gloriosae carnis coronaverat in exsilio. Unde, Cantic.III,11: Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit eum, mater sua, etc. (Quaere expositionem hujus auctoritatis in privilegio duodecimo prope finem capituli).