Cyrillus. Postquam discipuli Pascha paraverant, agitur de Paschae comestione; unde dicitur et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
Beda. Hora manducandi Paschae designat quartamdecimam diem primi mensis perductam ad vesperam, quintadecima luna iam terris apparente. Theophylactus. Sed qualiter dominus discumbere dicitur, cum Iudaei stantes Pascha manducarent? dicunt ergo, quod cum manducavissent legale Pascha, accubuerunt secundum communem usum, manducantes quosdam alios cibos.
Sequitur et ait illis: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Cyrillus. Quod ideo dicit, quia discipulus avarus proditionis tempus explorabat; sed ne traderet eum ante festum Paschae, non explicaverat dominus domum, vel virum penes quem Pascha perageret; cuius causam per haec verba ostendit. Theophylactus. Vel dicit desiderio desideravi, quasi dicat: haec ultima mihi coena vobiscum est, propter quod et amabilis est mihi; sicut et qui peregre profecturi sunt, ultima verba suis dulcius proferunt. Chrysostomus. Vel hoc dicit, quia post illud Pascha crux imminebat.
Invenimus autem pluries eum praedicantem suam passionem, et eam cupientem evenire. Beda. Desiderat ergo primo typicum Pascha cum discipulis manducare, et sic passionis suae mundo mysteria declarare.
Eusebius. Vel aliter. Cum dominus novum Pascha celebraret, opportune dixit desiderio desideravi hoc Pascha, idest, novum mysterium novi testamenti, quod tradebat discipulis, quod plures ante eum prophetae et iusti cupiverant; sed et ipse sitiens communem salutem, hoc tradebat mysterium quod toti mundo competeret.
Pascha vero Moysi statutum erat in uno loco, scilicet in ierusalem celebrari: unde non congruebat omnibus gentibus; et ideo non erat desideratum. Epiphanius contra haeres.. Ex hoc ebionitarum dementia de carnis esu redargui poterat, domino manducante Pascha Iudaeorum; unde signanter dixit hoc Pascha, ne quis ad aliud invertere posset.
Beda. Sic ergo dominus legalis Paschae approbator extitit; et hoc ad suae dispensationis figuram docendo pertinuisse, vetat ultra carnaliter exhiberi; unde subdit dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno dei; idest, nequaquam ultra mosaicum Pascha celebrabo, donec in ecclesia spiritaliter intellectum compleatur: ipsa enim est regnum dei, secundum illud: regnum dei intra vos est. Ad vetus autem illud Pascha, cui finem desiderabat imponere, pertinet etiam illud quod subditur et accepto calice, gratias egit, et dixit: accipite, et dividite inter vos. Ob hoc gratias egit, quia vetera transitura, et ventura fuerant omnia nova. Chrysostomus. Memento ergo cum ad mensam sederis, quod post mensam oportet te orare; atque ideo ventrem impleas sobrie, ne gravatus nequeas genuflectere, ac supplicare deo. Non igitur post escas ad lectum, sed ad orationem vertamur: evidenter enim hoc christus significavit, quod post escas non somnus, non cubile, sed oratio, et sacrarum lectio Scripturarum succedere debeat.
Sequitur dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum dei veniat. Beda. Potest quidem hoc et simpliciter accipi, quod ab hac hora coenae usque ad tempus resurrectionis, quo in regno dei erat venturus, vinum bibiturus non esset: postea namque cibum potumque sumpsisse eum testatur Petrus dicens: qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Theophylactus.
Dicitur autem resurrectio regnum dei, quia mortem exterminavit: unde et David ait: dominus regnavit, decorem indutus est, scilicet formosi amictus, secundum Isaiam, exuta corporis corruptela.
Resurrectione autem adveniente, iterum cum discipulis bibit, ut probaret quod resurrectio non erat phantastica.
Beda. Sed multo consequentius est, ut sicut supra typicum agni esum, sic et potum Paschae neget se gustaturum, donec ostensa gloria regni dei fides mundi adveniat; ut per duo maxima legis edicta, escam scilicet et potum paschalem, spiritaliter immutata, disceres omnia legis sacramenta ad spiritalem observantiam fuisse transferenda.