Deinde cum dicit quemadmodum et obiicit ad quaestionem motam.
Et primo argumentatur ad partem falsam quaestionis. Secundo excludit quamdam falsam solutionem, ibi, et si omne simul.
Argumentatur autem ad quaestionem, primo per auctoritatem empedoclis, qui dixit quod lumen a sole progrediens, primo pervenit ad medium quam ad visum qui videt lumen, vel ad terram, quae videtur per lumen et ultra, quam radius solis non procedit. Et hanc quidem opinionem tetigit in secundo de anima; sed improbavit eam per hoc, quod in tam magno spatio, sicut est ab oriente usque ad nos, latere nos temporis successionem impossibile est.