Secundo ibi putabitur autem argumentatur ad idem per rationem. Et dicit quod hoc videtur rationabiliter accidere, scilicet quod visibile vel lumen primo perveniat ad medium quam ad visum. Videtur enim esse quidam motus ipsius visibilis, vel luminis pervenientis ad visum. Omne autem quod movetur ab aliquo in aliud, ita se habet quod prius sit in termino a quo movetur, et posterius in termino ad quem movetur: alioquin, si simul esset in utroque termino, non moveretur de uno in aliud. Prius autem et posterius in motu, numeratur tempore: ergo necesse est esse aliquod tempus, in quo visibile vel lumen movetur a corpore visibili vel illuminante usque ad visum: omne autem tempus est divisibile, ut probatum est in sexto physicorum. Si ergo accipiamus medium illius temporis, adhuc radius luminis, vel ipsius visibilis, nondum pervenit ad visum, sed adhuc movebatur per medium, quia oportet dividi per magnitudinem per quam aliquid movetur, secundum divisionem temporis, ut probatum est in sexto physicorum.