Augustinus de cons. Evang.. Cum tradidisset dominus discipulis calicem, rursus de traditore suo locutus est, dicens verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. Theophylactus.
Quod dixit, non solum ut ostendat se scire futura, sed etiam ut ostendat nobis propriam bonitatem, secundum quam non praetermisit quin prosequeretur ea quae spectabant ad deum: dat enim nobis exemplum ut usque ad finem satagamus lucrari peccatores: et ut ostendat proditoris nequitiam, qui et conviva fieri non erubuit. Chrysostomus. Et particeps existens mysteriorum, conversus non est: fit enim scelus eius utique immanius, tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria, tum quia adiens melior factus non fuit nec metu, nec beneficio, nec honore.
Beda. Et tamen non designat specialiter, manifestius correptus impudentior fieret.
Mittit autem crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam. Praedicit autem et poenam, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia; unde sequitur et quidem filius hominis, secundum quod definitum est, vadit. Chrysostomus.
Sed quia Iudas ea quae sunt scripta, prava intentione agebat, ne quis putet eum innoxium tamquam dispensationis ministrum, subdit verumtamen vae homini illi per quem tradetur. Beda. Sed et vae homini illi qui ad mensam domini indignus accedens in exemplum Iudae filium hominis tradit, non quidem Iudaeis, sed peccatoribus membris suis. Et quamvis scirent undecim apostoli quod nihil contra dominum cogitarent; quia tamen plus credunt magistro quam sibi timentes fragilitatem suam, quaerunt de peccato, cuius conscientiam non habebant; sequitur enim et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Basilius.
Sicut enim in corporalibus passionibus sunt multae quas non sentiunt patientes, porro magis adhibent fidem coniecturae medicorum quam propriam insensibilitatem attendant; sic et in animae passionibus si quis in se peccatum non sentiat, credere tamen debet his qui plus possunt cognoscere sua peccata.