Deinde cum dicit et in omne excludit quamdam insufficientem responsionem.
Posset enim aliquis putare quod sensibilia non prius perveniant ad medium quam ad sensum, quia sensus simul percipit sensibile absque successione, ita quod in auditione non prius est audire quam auditum esse, sicut in successivis prius est moveri quam motum esse; sed simul dum aliquis audit, iam audivit, quia in instanti perficitur tota auditio.
Et universaliter hoc est verum in omni sensu, quod simul scilicet aliquod sentit et sensit. Et hoc ideo quia non est generatio eorum, sed sunt absque fieri.