Theophylactus. Cum inter se quaererent quis esset dominum traditurus, consequens erat ad invicem sibi dicere: tu proditurus es; et ex hoc coacti sunt dicere: ego potior, ego maior, et similia; unde dicitur: facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
Graecus. Vel haec contentio videtur habuisse motivum, quod cum dominus ab hominibus transmigraret, oportebat aliquem eorum fieri aliorum principem, quasi domini vicem gerentem. Beda. Sicut autem boni in Scripturis exempla patrum, quibus proficiant et humilientur, requirunt; sic reprobi, si quid forte in electis reprehensibile repererint, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, libenter solent amplecti.
Ideo multi ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos christi.
Ambrosius. Si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur. Caveamus ergo ne in perditionem aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio. Beda. Potius autem videamus, non quid carnales adhuc discipuli gesserint, sed quid iusserit spiritalis magister; sequitur enim dixit autem eis: reges gentium dominantur eorum. Chrysostomus.
Gentilium meminit, ut ex hoc rem vituperandam ostendat: gentilium enim est ambire primatum. Cyrillus. Sed et blandi sermones eis offeruntur a subditis; unde sequitur et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Sed illi quidem quasi extorres a sacris legibus, huiusmodi subiacent morbis; vestrum autem culmen est in humilitate; unde sequitur vos autem non sic; sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor. Basilius. Non ergo extollat praesidentem dignitas, ne ab humilitatis beatitudine corruat. Illud autem noverit quod humilitas vera ministerium plurium est. Sicut enim qui pluribus ministrat vulneratis, et abstergit cuiuslibet vulneris saniem, non sumit ministerium in causam elationis; sic multo magis cui commissae sunt curae fraternorum languorum, ut omnium minister redditurus pro omnibus rationem, cogitare debet, et esse sollicitus; et sic qui maior est, fiat sicut minor. Decet autem et corporale obsequium ab his qui praesident offerri, exemplo domini lavantis pedes discipulorum; unde sequitur et qui praecessor est, sicut ministrator.
Non est autem timendum ne in subdito solvatur humilitatis propositum dum ei a maiori servitur, sed imitatione panditur humilitas. Ambrosius. Contuendum est autem, quia non omnis honorificentiae studio humilitas definitur: potes enim deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum: tua aedificatio quaeritur, non alterius honor; et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed de humilitate contentio.
Beda. In hac tamen forma a domino tradita maiores non minima discretione opus habent; ne scilicet, ad instar regum gentium, dominari subiectis, seque ab eis gaudeant laudibus attolli: et tamen contra delinquentium vitia per zelum iustitiae sint erecti. Ad verba autem exhortationis, suimet adiungit exemplum; unde sequitur nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Chrysostomus.
Quasi dicat: non putes discipulum tui egere, te vero non illius: ego enim, qui nullo egeo, quo universa egent caelestia et terrestria, ad ministerialem gradum condescendi.
Theophylactus. Ostendit autem se ministrantem eis, cum panem et calicem distribuit, cuius ministerii mentionem facit, rememorans eos quod si de eodem pane comederunt et de eodem calice biberunt, si ipse christus omnibus ministravit, unum debent omnes sentire. Beda.
Vel loquitur de ministerio quo secundum ioannem eorum pedes lavit dominus et magister: quamvis etiam verbo ministrandi possint omnia quae in carne gessit intelligi; sed et suum sanguinem se pro nobis effundere ministrando significat.