Illorum enim dicitur esse generatio, ad quorum esse pervenitur per aliquem motum successivum; sive illius successivi motus sit ipsa eorum forma terminus, sicut si album dicatur generari, quia per successivam alterationem pervenitur ad albedinem; sive ipsa dispositio ad formam ipsorum sit motus successivi termini, sicut ignis et aqua dicuntur generari, quia dispositiones ad formam ipsorum, quae sunt qualitates elementales, per alterationem successivam acquiruntur.