Quod quidem contingit quandoque propter aliquam aliam aeris immutationem, sicut cum multis loquentibus non potest discerni quod aliquis eorum dicat, propter hoc quod motus invicem se impediunt. Quandoque vero contingit propter distantiam: sicut enim actio calefacientis, in remotioribus debilitatur, ita etiam immutatio aeris, quae est a primo sonante; ex quo contingit quod ad illos qui sunt prope loquentem, perfecte contingit sonus locutionis cum debita expressione litterarum; ad remotos autem cum quadam confusione.