Videtur igitur similiter se habere et de colore et de lumine; quia etiam color et lumen non videntur quomodocumque sint disposita secundum situm, sed requiritur determinata distantia. Sicut enim locutiones a remotis audiuntur, absque discretione literarum, ita etiam corpora videntur a remotis absque discretione dispositionis singularum partium.