Nec est ita de relatione visus et visibilis, sicut de relatione aequalitatis: ad hoc enim quod aliqua sint aequalia, non requiritur aliquis determinatus situs, sed qualitercumque varietur eorum situs, semper manent eodem modo aequalia. Nec differt utrum sint prope vel longe. Videtur ergo quod sicut transfiguratio literarum manifestat sonum successive pervenire ad auditum, quamvis postquam iam pervenerit simul audiatur, ita etiam imperfecta visio visibilium remotorum, videtur significare quod color et lumen successive perveniant ad visum quamvis simul videantur.