Hieronymus. Sicut in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam, et per occasionem gloriae quaerebant lucra, sic alia traditionis fraude inventa, impietatis arguit transgressores.
Si quis enim in contentione, seu in aliquo iurgio, vel in causae ambiguo, iurasset in templo, et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis: et hoc est quod dicit vae vobis, duces caeci, qui dicitis: quicumque iuraverit per templum, nihil est; quasi dicat: nihil debet. Sin autem iurasset in auro et pecunia, quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo iurabat, cogebatur exsolvere: unde sequitur qui autem iuraverit in auro templi, debet vel debitor est. Chrysostomus super Matth..
Templum quidem ad gloriam dei pertinet, et ad hominum spiritualem salutem; aurum autem templi, etsi ad gloriam dei pertineat, tamen magis ad delectationem hominum et ad utilitatem sacerdotum offertur. Iudaei ergo aurum quo ipsi delectabantur, et dona quibus pascebantur, sanctiora dicebant esse quam ipsum templum: ut homines promptiores facerent ad offerenda dona quam ad preces fundendas in templo. Unde convenienter reprehendit dominus, dicens stulti et caeci: quid enim maius est: aurum, an templum, quod sanctificat aurum? multi autem nunc christiani sic insipienter intelligunt.
Ecce enim si aliqua causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per deum; qui autem iurat per evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus similiter dicendum est stulti et caeci: nam Scripturae propter deum scriptae sunt, non deus propter Scripturas. Maior ergo est deus, qui sanctificat evangelium, quam evangelium quod sanctificatur ab eo. Hieronymus.
Rursus si quis iurasset in altari, periurii reum nemo retinebat; si autem iurasset in dono vel in oblationibus, hoc est in hostia, vel in victimis, in simila, et ceteris quae offeruntur deo super altare; hoc studiosissime repetebant. Totum autem faciebant non ob dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem: unde sequitur et qui iuraverit in altari, nihil est; qui autem iuraverit in dono quod super illud est, debet. Arguit enim eos dominus stultitiae et fraudulentiae: quod multo maius sit altare quam hostiae, quae sanctificantur ab altari: unde sequitur caeci: quid enim maius est: donum, an altare, quod sanctificat donum? Glossa. Et ne forte in tantam insaniam prorumperent ut dicerent, aurum sanctius esse templo, et donum altari, eos alia ratione convincit: quia videlicet in iuramento quod fit per templum et altare, continetur iuramentum quod fit per aurum vel per donum: et hoc est quod subdit qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.
Origenes in Matth.. Similiter quoniam Iudaei consuetudinem habebant per caelum iurare, ad reprehensionem eorum subdit qui iurat in caelo, iurat in throno dei, et in eo qui sedet super ipsum.
Non ergo, sicut arbitrantur, evadunt periculum in eo quod non per deum iurant, sed per thronum dei, scilicet caelum.
Glossa. Qui enim per subiectam creaturam iurat, et per divinitatem praesidentem creaturae iurat. Origenes.
Est autem iuramentum confirmatio verbi de quo iuratur. Iuramentum ergo intelligendum est testimonium Scripturarum, quod profertur ad confirmationem verbi quod loquimur: ut sit quidem templum dei Scriptura divina; aurum autem sensus positus in ea. Sicut autem aurum quod fuerit extra templum, non est sanctificatum: sic omnis sensus qui fuerit extra divinam Scripturam, quamvis admirabilis videatur, non est sanctus. Non ergo debemus ad confirmandam doctrinam nostros intellectus assumere, nisi ostenderimus eos esse sanctos, ex eo quod in Scripturis continentur divinis. Altare autem est hominis cor, quod principale habetur in homine.
Vota autem, et dona quae ponuntur super altare, est omne quod supponitur cordi, ut orare, psallere, eleemosynas facere et ieiunare. Sanctum ergo facit omne votum hominis cor eius, ex quo votum ei offertur.
Ideo non potest honorabilius esse votum quam cor hominis, ex quo transmittitur votum. Si ergo conscientia hominis non pungat, fiduciam habet ad deum, non propter dona, sed quia, ut ita dicam, altare cordis sui bene construxit.
Tertium est ut dicamus quod super templum, idest super omnem Scripturam, et super altare, idest super omne cor, est intellectus quidam qui dicitur caelum, et thronus ipsius dicitur dei, in quo est videre facie revelata, cum venerit quod perfectum est, faciem veritatis. Hilarius in Matth.. Adveniente etiam christo, inutilem docet esse fiduciam legis: quia non in lege christus, sed lex sanctificatur in christo; in quo veluti sedes thronusque sit positus; atque ita stulti caecique sunt, qui, sanctificante praetermisso, sanctificata venerantur. Augustinus de quaest. Evang.. Templum etiam et altare, ipsum christum intelligimus; aurum et donum, laudes et sacrificia precum, quae in eo et per eum offerimus.
Non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.