Huiusmodi autem quae perveniunt ad singulorum sensus, non sunt corpora defluentia a corpore sensibili, ut quidam posuerunt; sed singulum eorum est motus et passio medii immutati per actionem sensibilis.
Si enim essent diversa corpora, quae ad diversos per defluxum pervenirent, non accideret hoc, quod scilicet idem omnes sentirent, sed unum sentiret, scilicet solum corpus ad ipsum perveniens. Et quamvis non sint corpora, non tamen sunt sine corpore, vel medio, quasi passo et moto a sensibili, quasi primo movente et agente. Sic ergo per praedicta patet, quod sonus pervenit ad auditum per multos motus partium medii sibiinvicem succedentes; et simile est de odore, nisi quod mutatio odoris fit per alterationem medii: immutatio autem soni per motum localem.