In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et adoraverunt bestiam," id est, bestialem Antichristum, se illi humiliando, " dicentes, " scilicet, ex visorum admiratione, et cordis pusillanimitate: " Quis similis bestiae, " scilicet in miraculorum admiratione? " Et quis poterit pugnare cum ea, " id est, potestati ejus resistere? Quasi dicat: Nullus est qui in poteutia saeculari emineat ita. Haymo: " Verum dicunt qui hanc bestiam adorant : quia neque in saeculari potentia, neque in miraculorum fraude, in retroactis temporibus similis ei apparuit. " Nota : Quatuor praedicta debemus Creatori. Primo, debemus admirari ejus majestatem. Ad Roman. XI, 3.3 : 0 altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei! Secundo, imitari ejus humilitatem. . Matth.XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Tertio, adorare ejus divinitatem. Deuter. VI, 13 : Dominum Deum tuum timebis, etc. Quarto, laudare ejus bonitatem. Psal. CXVI, 1: Laudate Dominum, omnes gentes, etc.
" Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas facere menses quadraginta duos. "
Hic agitur de efficacia simulationis in seipso. Ex eo enim quod videbit, quod homines credunt eum a mortuis resurrexisse, orietur magna praesumptio in eo, et ex praesumptione magna et aperta blasphemia. Et secundum hoc exponitur sic :
" Et datum est ei, " scilicet, divina permissione, " os loquens magna, " supple, dicendo se esse Deum. Daniel. XI, 36: Adversus Deum deorum loquetur magnifica.
" Et blasphemias, " scilicet, negando Christum esse Deum.
" Et data est illi, " scilicet, Antichristo bestiali, " potestas facere, " supple, praedicta mala, " menses quadraginta duos, " id est, per tres annos et dimidium. Tunc enim ita praesum et, quod publice audeat blasphemare, quod ante faciebat occulte.
Sed quaeritur, Quare istud verbum toties repetitur? Responsio. Tribus de causis. Primo, ut praemuniamur contra illam persecutionem. Gregorius : " Minus feriunt jacula quae praevidentur. " Secundo, ut non timeamus, quia cito transibunt hujusmodi. Tertio, ut talem gloriam non quaeramus, quae ita cito terminabitur.
" Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant. "
Hic agitur de usu potestatis.
Et dicuntur quatuor. Primo, quod blasphemabit Deum, negando ipsum esse. Secundo, quod blasphemabit omne nomen ejus, per quod apparet laudabile, ibi, " Blasphemare nomen ejus. " Tertio, quod blasphemabit omnes qui Deo serviunt, ibi, " Et tabernaculum ejus. " Quarto, quod etiam illos qui a majoribus proteguntur, ibi, " Et eos qui in caelo habitant. "