Huiusmodi autem differentiae ratio est: quia quod recipitur in aliquo sicut proprio subiecto et naturali, potest in eo permanere et esse principium actionis; quod autem recipitur in aliquo solum sicut adventitia qualitas, non potest permanere, nec esse principium actionis. Quia vero formae substantiales sunt principia qualitatum et omnium accidentium, illa qualitas recipitur in subiecto aliquo secundum esse proprium et naturale, quae disponit subiectum ad formam naturalem, cuius est susceptivum; sicut aqua ratione suae materiae, est susceptiva formae substantialis ignis, quae est principium caloris. Et ideo calor recipitur in aqua, disponens ipsam ad formam ignis; et ideo remoto igne adhuc aqua remanet calida calefacere potens.