Praemissa oratione, hic Psalmista consequenter dicit fiduciam de oratione conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam conceptam.
Secundo iterato orat ut non deficiat in sua fiducia, ibi, ad te domine. Titulus, in finem Psalmus priusquam liniretur. Notandum est quod sicut Glossa latius dicit, David tribus vicibus fuit unctus in regem.
Primo a Samuele, 1 Reg. 16. Et tunc non fuit rex, sed habuit signum regni. Tulit Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum etc..
Et tunc directus est spiritus domini in David, quia ex tunc fuit propheta, secundum Hieronymum et josephum. Secundo in Hebron, 2 Reg. 2: venerunt viri Juda, et unxerunt David in regem super domum Juda. Tertio occiso Isboseth filio Saulis regnavit super totum Israel, 2 Reg. 8: hae duae inunctiones computabantur pro una, quia utraque fuit pro actuali dignitate regni adipiscenda.
In prima passus est persecutionem a Saule, sed post secundam et tertiam regnavit in pace.
Sed contra de Absalone.
Respondeo dicendum, quod non est passus persecutionem ab extraneis, sed ab Absalone et siba: et ideo fecit hunc Psalmum ante secundam unctionem. Melius tamen videtur ut referantur ad christum duae unctiones in novo testamento; scilicet regis et sacerdotis. Et christus fuit unctus oleo spiritus sancti: psalm. 44: unxit te deus etc. In regem et sacerdotem. Et haec unctio derivatur usque ad nos: psalm. 132.
Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron: joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Primo ergo ungimur sacerdotali unctione in figura futuri regni: erimus enim reges et liberi. Et quia adhuc patimur hostes, postea ungemur dupliciter actuali gloria: scilicet stola gloriae animae et corporis.
Christus autem primo fuit unctus unctione gratiae, postea gloriae.
Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In prima ponit fiduciam de deo conceptam. In secunda ostendit desiderium ex fiducia conceptum, ibi, unam petii. Tertio ponit desiderii impletionem, ibi, exaudi domine.
Circa primum tria facit. Primo commemorat beneficia sibi a deo praestita, propter quae non timet, sed securus est. Secundo commemorat impedimenta parata hostibus a deo, ibi, dum appropiant. Tertio ostendit fiduciam quam habet a deo, ibi, si consistant.
Notandum autem, quod ad timendum concitatur quis aliquando ex interiori causa, quandoque ex exteriori causa. Primo ergo ponit auxilium contra primam causam. Secundo contra secundam, ibi, dominus protector. Est autem duplex causa intrinseca timoris, ignorantia et debilitas: unde in tenebris magis timendum est. Secunda causa timoris est debilitas; et contra has est remedium a deo. Contra primum est illuminatio; unde dicit, dominus illuminatio mea: Mich. 8: cum sedero in tenebris, dominus lux mea est. Contra secundum est salus; unde sequitur, et salus mea: psalm. 61: in deo salutare meum et gloria mea, deus auxilii mei, et spes mea in deo est.
Et ideo ostendit fiduciam: quem timebo, sic illuminatus? isa. 51: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum sic arescet? Rom. 8: deus qui justificat, quis est qui condemnet? et si deus pro nobis, quis contra nos? causa extrinseca est homo, qui adversatur; sed adhuc non est timendum, quia dominus opponit se sicut scutum; unde dicit, dominus protector vitae meae: Gen. 15: ego protector tuus et merces tua magna nimis.
Et ideo dicit: a quo trepidabo. A quo, si sumatur masculine, tunc est sensus, a quo, scilicet a quo homine. Si neutraliter, a qua re. Et sic nihil est timendum, nec homo, nec res aliqua. Dum appropiant super me nocentes. Et quia posset dici quod deus est illuminator etiam hostium, ideo hoc removens dicit quod deus obsistit eis. Et primo dicit eorum conatum. Secundo ponit impedimentum eis superveniens, ibi, ipsi infirmati sunt etc.. Circa primum tria facit. Primo praemittit praesumptuosum insultum. Secundo perversum actum. Tertio malignum effectum. Quantum ad primum dicit, dum appropiant super me nocentes, idest habentes animum nocendi, super me, idest mihi se praeferentes: thre. 1: facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus, parvuli ejus ducti sunt in captivitatem usque ante faciem etc.. Quantum ad secundum, ut scilicet graviter affligant, ut edant carnes meas, idest carnalem vitam: Prov. 1: deglutiamus eum, sicut infernus, viventem et integrum: Mich. 3: carnem populi comederunt, et pellem eorum desuper excoriaverunt.
Vel ut ly ut teneatur consecutive: ut sit sensus: edant carnes, idest carnalitates meas: quia quando mali persequuntur bonos, aliud intendunt ipsi mali, sive ipsi persecutores, scilicet offensionem corporalem; et secundum hoc est prima expositio: aliud intendit deus hoc permittens, scilicet purgationem ab omni carnalitate; et sic secunda expositio. Et hoc modo dicit apostolus Gal. 5: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
Quantum ad tertium dicit, qui tribulant me inimici mei: psalm. 12: qui tribulant me exultabunt si motus fuero. Ipsi infirmati sunt, quia non valuerunt implere propositum, et ceciderunt, quia superati sunt, et absorpti: hierem. 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis; idcirco qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt.