Sed in his quae alterantur non similiter se habet. Termini enim alterationis non sunt ipsa extrema magnitudinis. Et ideo non oportet, quod tempus alterationis, per se loquendo, commensuretur alicui magnitudini, ita quod in medio temporis, motus perveniat ad medium magnitudinis super quam fit motus; quia hoc non est dare in alteratione, quae non est motus in quantitate vel in ubi, sed in qualitate, neque ad medium magnitudinis quae movetur. Contingit enim aliquando quod totum corpus simul alteratur, non autem dimidium eius prius, sicut videmus quod tota aqua simul congelatur. Sicut enim in motu locali tempus commensuratur distantiae magnitudinis, super quam transit motus, et secundum divisionem eius dividitur, ut probatur in sexto physicorum; ita etiam in alteratione, tempus commensuratur distantiae terminorum. Et ideo maius tempus requiritur ceteris paribus, ad hoc quod de frigido fiat calidum, quam ad hoc quod de tepido fiat calidum.