Cyrillus. Postquam cruci tradiderunt dominum omnium, mundi machina lugebat proprium dominum, et obtenebrata est lux in meridie, secundum Amos, unde dicitur erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque ad horam nonam: quod erat manifestum indicium, quod forent passurae caliginem crucifigentium animae. Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem quod de tenebris dictum est, etiam alii duo, matthaeus et marcus, contestantur.
Addit autem Lucas, unde factae sunt tenebrae, cum subdit et obscuratus est sol.
Augustinus de CIV. Dei. Quam solis obscurationem non canonico cursu siderum accidisse satis ostendit, quod tunc erat Pascha Iudaeorum, quod plena luna solemniter agitur; regularis autem solis defectio non nisi in fine lunae contingit.
Dionysius ad polycarpum. Cum ambo apud Heliopolim essemus, ambo simul incidentem mirabiliter soli lunam notabamus (non enim eiusce coniunctionis tunc aderat tempus), ipsamque rursus ab hora nona usque in vesperam ad solis diametrum, supra naturae vires restitutam.
Insuper et eam lunae incidentiam observavimus ab oriente coepisse, et usque ad solaris corporis finem pervenisse: ac tum demum resilisse, nec ex ea, ut assolet, parte luminis defectum et restitutionem contigisse, sed ex adverso diametri. Graecus.
Hoc igitur prodigium factum est ut pateret quod qui mortem susceperat, gubernator esset totius creaturae. Ambrosius.
Sol etiam occidit sacrilegis, ut funesti spectaculum sceleris obumbraret; tenebrae effusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret.
Beda. Volens autem Lucas miraculum miraculo adiungere, subiungit et velum templi scissum est medium. Hoc expirante domino factum est, sicut matthaeus et marcus contestantur, sed Lucas praeoccupando narravit. Theophylactus. Per hoc autem dominus ostendebat, quod non erunt ulterius sancta sanctorum inaccessibilia; sed tradita in manus Romanorum inquinarentur, et eorum aditus pateret.
Ambrosius. Velum etiam scinditur, quo duorum populorum divisio, et synagogae profanatio declaratur. Scinditur velum vetus, ut ecclesia nova fidei suae vela suspendat. Synagogae velamen suspenditur, ut religionis interna mysteria revelata, mentis cernamus intuitu. Theophylactus.
Per hoc etiam ostenditur quod velum, quod sequestrabat nos a sacris quae sunt in caelo, disrumpitur, idest dei inimicitia et peccatum.
Ambrosius. Deinde etiam ubi acetum bibit, assumptae mortalitatis impletum est omne mysterium, et immortalitas sola remansit; unde sequitur et clamans voce magna ait iesus: pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Beda. Patrem invocando, filium dei se esse declarat: spiritum vero commendando, non defectum suae virtutis, sed confidentiam eiusdem cum patre potestatis insinuat. Ambrosius.
Caro moritur, ut resurgat spiritus; patri commendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in caelo, quam terrena sequerentur. Cyrillus.
Haec autem vox edocet quod animae sanctorum non deinceps in inferno clauduntur, ut prius; sed apud deum sunt, huius rei facto christo principio. Athanasius.
Commendat enim patri se per universos mortales in se vivificatos: nam sumus membra eius, secundum illud apostoli: omnes unum estis in christo. Gregorius Nyssenus. Decet autem quaerere qualiter in eodem tempore dominus tripartitur seipsum: in viscera terrae, ut dixerat Pharisaeis; in Paradisum dei, ut dixit latroni; in manus paternas, ut nunc dicitur. Sed recte considerantibus, hoc nec quaestione dignum videtur: nam qui ubique est per divinam potentiam, quolibet loco adest. Ambrosius. Commendatur ergo patri spiritus; sed cum sit in superioribus, illuminat et inferna, ut universa redimantur; etenim christus omnia, et in christo omnia. Gregorius Nyssenus.
Alia solutio est, quod in tempore passionis neutram partem humanitatis semel unita divinitas dimisit, sed animam de corpore sponte disiunxit, sed tamen in utroque permanentem ostendit: nam per corpus, in quo mortem suscepit, confutavit mortis potentiam; per animam vero latroni paravit introitum Paradisi. Dicit autem Isaias de superna ierusalem, quae a Paradiso non est alia: super manus meas depinxi moenia tua. Unde palam est quod existens in Paradiso manus patris inhabitabat. Damascenus. Vel expressius loquendo, in sepulcro erat secundum corpus, in inferno secundum animam; sed sicut deus, in Paradiso cum latrone, et in throno erat cum patre et spiritu sancto.
Theophylactus. Clamans vero alta voce expirat, quia inerat ei potestas ponendi animam suam, et eam resumendi; unde sequitur et haec dicens, expiravit. Ambrosius.
Quasi dicat: tradidit spiritum quia non invitus amisit: quod enim emittitur, voluntarium est; quod amittitur, necessarium.