Et ideo, si aliqua extrema sunt inter quae non sit accipere medium, oportet quod de uno extremo in aliud fiat transitus absque medio. Contradictio autem est oppositio, cuius non est medium secundum se, ut dicitur in primo posteriorum, et eadem ratione supposita aptitudine subiecti, cum privatio nihil aliud sit quam negatio in subiecto.
Unde omnes mutationes quarum termini sunt esse et non esse, vel privatio et forma, sunt instantaneae, et non possunt esse successivae.