Circuivi. Hic ponitur recompensatio beneficii; et ponit duo. Primo sacrificium, et immolavit.
Secundo canticum. Secundum Hieronymum conjungitur cum praecedentibus, super inimicos meos, et in circuitu nostro sunt. Circuivi, idest circa steti devotas preces offerendo pro eis: psalm. 108: prout me diligerent (idest deberent) detrahebant mihi etc.. Eccl. 50: et ipse stans circa aram etc.. Item strenui militis est circuire et protegere castra, sicut dicitur de Juda 1 Mach. 3: protegebat castra gladio suo, unde circuivi, idest protexi. Vel circuitus iste refertur ad contemplationem.
Circulus duo propria habet inter alias figuras. Unum, quia est capacior aliis. Aliud est quod est totus uniformis sine angulo, et convenit contemplationi. Primo quantum ad capacitatem, quia tunc dicitur circuire contemplando, quando omnia quae consideranda sunt, contemplatur; unde dicit, circuivi, idest consideravi omnia dona tua, et ecclesiae beneficia. Beatus dionysius posuit triplicem motum; scilicet circularem, rectum et obliquum.
Recto motu semper movetur aliquid difformiter, quia semper habet diversam distantiam: et ideo in contemplando motus est rectus, quando de uno ad aliud quis movetur considerando processum rerum. Circulari motu movetur aliquis contemplando, quando conceptio animae est uniformis: et tunc dicitur circularis, quando scilicet revocat animam a rebus. Et primo congregatur in se, postea unitur spiritualibus, et postea ascendit in contemplationem unius dei. Obliquus motus est compositus ex utroque: quando quis, procedit ex consideratione creaturarum, sed hanc ordinat in considerationem dei. Et ideo dicit, circuivi, quantum ad uniformitatem: Ezech. 1: hic erat aspectus splendoris per gyrum. Et immolavi. Est autem duplex sacrificium: scilicet interius quo homo animum suum dat deo. Ps. 50: sacrificium deo (scilicet acceptum deo) est spiritus contribulatus.
Et omne exterius sacrificium ordinatur ad repraesentandum illud; unde Augustinus dicit, quando offers hoc exterius, est ut repraesentes animum tuum deo.
Sed quia omnis repraesentatio fit per aliqua signa, inter quae primatum tenent verba, ideo inter sacrificia videtur praeeminentiam habere sacrificium laudis: Ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me; unde dicit, immolavi in tabernaculo ejus hostiam, non pecorum, sed potius, hostiam vociferationis, idest divinae laudis. Et hac vociferatione, cantabo, tibi, scilicet canticum et laetitiam mentis et rectitudinem operis: psalm. 107: paratum cor meum. Cantabo; quasi dicat, paratum cor habeo ad serviendum tibi, cum laetitia mentis: psalm. 99: servite domino in laetitia.