Videtur autem quod hic dicitur esse contrarium ei, per quod philosophus probat in sexto physicorum, omne quod movetur esse divisibile, quia pars eius est in termino a quo, et pars in termino ad quem. Sic igitur videtur quod dum aliquid alteratur de albo in nigrum, quando una pars eius est alba, altera sit nigra, et sic non potest esse quod totum simul alteretur sed post partem.